Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend831. 1623 Mei 2. Aan Nic. Brulart de SilleryGa naar voetnoot4.Dubitavi, Vir Illustrissime et ex cuius meritis summae quam obtines dignitati summa dignitas accessit, auderemne huic litterario operi tuum cunctis gentibus celeberrimum nomen inscribere. Nam si me respicerem, non ignorabam quantum tibi deberem, in quo et innocentia mea praesidium reperisset et calamitas solatium. Ad te vero si me verterem, nescire non poteram quantum haec nostra infra celsum illud fastigium, in quo te Deus et reges et sapientia tua locarunt, subsiderent. Malui tamen inopiam testatam facere, quam debiti professionem defugere. Nam et apud Orientis populos, ubi reges sine donis adire nefas erat, minimo defungi licebat, et quibus magnarum victimarum non suppetebat copia, mola salsa litare credebantur. Monit me et hoc quod ab aspectu tuo relegandae non sunt litterae istae, quas tam feliciter imbibisti, ut hac laude censeri possis, nisi hanc aliarum magnitudo obrueret. Feci autem eo libentius ut, qui non privatis tantum sed publicis quoque nominibus tibi obstrictus sum, non privatim hoc modo sed publice quoque significarem. Nam cum in Gallia et securitatem et tranquillum otium regio beneficio te commendante nactus sim, par est ut aliena a me non sentiam bona, quae per te Galliae contigerunt. Nam quod gravis illa belli civilis tempestas, externa etiam arma facile huc tractura, desaeviit, quod relocato ubique regis imperio non pax tantum regno, sed et pacis mansurae fiducia obtigit, tuae praecipue filiique tuiGa naar voetnoot5 prudentiae atque industriae accepto ferendum, omnes boni agnoscunt et mali negare non audent. Accedit alterum pro quo non minus vobis debeo, quod insistentes Henrici Magni consiliis patriae meae salutem cordi vobis esse ostendistis: neque tantum apud vos potest paucorum improbissimorum hominum ingratus ac malignus animus in regem de suo benignum, alieni nec indigum nec cupientem, ut propterea deserendam censeatis rempublicam, in qua plurimi res mutatas, prostratas leges, amicitiam Galliae foede habitam tacite gemunt, quae libertas ultima exuitur. Faxit Deus ut aliquando regis auctoritate, consiliis tuis, non Galliam modo videre liceat intus firmam ac stabilem, extra | |
amicitiis fidelibus suffultam, inimicis formidabilem; sed patriam quoque meam in eum restitutam statum in quo ab anno CIƆIƆLXXXIX ad annum CIƆIƆCXVIII Europa mirante floruit. Cui si hoc insuper addatur, ut quae nunc toto ferme Christiano orbe exarserunt bella aut bellorum semina, ea Gallia arbitrante tolli aequis legibus possint, is vero ad laudes tuas maximus accedet cumulus, perpetuoque exstabit utilissimum humano generi munus, nec humanis tantum gratiis laudibusque pensandum, sed Eius in primis bonitate qui pacis auctoribus utriusque vitae praemia liberaliter promisit; cuius tutelae regem optimum ac regnum, teque ac tuos, Vir Illustrissime, quantum possum commendo. Postridie Kalendas Maii CIƆIƆCXXIII, Lutetiae. |