Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend830. 1623 April 28. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot2.Literas tuas, mi Frater, quas 17 Aprilis ad me dedisti, recte accepi. Acceperam recte et illas quas Aprilis 3 dederas. Gratias pro utrisque habeo. Et ut a faustis ominibus incipiam, bene ut vertat quod pepigisti matrimoniumGa naar voetnoot3 oro voveoque. Quae de ea re scribis perplacent, ut et spes illa quam facis mittendae huc legationis non ingratae, quod si eveniat, non improbem Losecatii nostri consilium. Pecuniam Regiam iam ad vos traiectam arbitror, magnum caritatis in patriam nostram pignus. Quod natalem meum concelebrastis, gratiam vobis omnibus habeo. Ad minus laeta venio. Narravit Meermanni filiusGa naar voetnoot4 ad Lilloum detentum se per dies aliquot, et literas ad me tuas sibi ereptas, et crimini datum quod in eo fasciculo nescio quae essent, quae ad me mitti non oportuerit: atqui nihil fuisse arbitror praeter quaedam quae ad materiam pertexendae HistoriaeGa naar voetnoot5 pertinebant. Ego qui sciam nihil a te nuntiari solere, quod non omnes norint ‘a furno et lacu redeuntes’Ga naar voetnoot6, nihil tibi metuo. Eoque minus quia ex iis quae transmisisti antehac video omnia per legitimos iudices et secundum leges transigi. Quod si nostro tempore fuisset observatum, non ego nunc cum Milone Gallicos pisces ederemGa naar voetnoot7. De Arausionensi negotioGa naar voetnoot8 nihil iam moveri audio. Rex adhuc est ad Fontembellaqueum cum Aula omni. Negotium Tellinae Vallis urgent hinc Veneti | |
inde Sabaudus. Pax interim magis magisque radices agit. Quae apud vos geruntur ut nuntiare pergatis rogo, nec enim spero quenquam tam iniquum futurum, ut id mihi invideat. Parentes, sororem cum marito, avunculum OversciacumGa naar voetnoot1, amicosque alios quam officiosissime possum saluto. Intelligo a Slatio praedicari librum illum seditiosum cui Faci nomen fecitGa naar voetnoot2 e Gallia profectum. Sancte profiteri possum nihil eius mihi compertum, nihil visum, nihil auditum. Vidi pactiones factas cum Remonstrantibus Pastoribus NoviomagiGa naar voetnoot3. Si vero animo pax esset quaesita, potuisset iniri in leges magis aequas minusque perplexas. Nunc vereor ne laquei tantum tendantur conscientiis. Valete. Lutetiae 28 Aprilis 1623. Tui amantissimus Frater
|