Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend838. 1623 Juni 16. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot4.Iam peractis nuptiis tuisGa naar voetnoot5, mi Frater, iterum iterumque meo et coniugis meae nomine tibi et coniugi tuae omnia optamus felicia ac fortunata. Nos hic adhuc rusticamur, securi quid rerum alibi agatur, nisi quod de vestra valetudine quam saepissime certiores fieri optamus. Heri perlatum ad me est epistolium a te quo de CysioGa naar voetnoot6 percunctaris. Doleo Graswinckelium nostrum in perscribendo tam ingrato rumore adeo festinum fuisse. Scitote bene nobis compertum nihil esse eius rei. Alioqui si quid fuisset non defuturi fueramus officio in popularem. Nos hic quid de Legatione in GalliamGa naar voetnoot7 eventurum sit, scire avemus. Ego absoluto Stobaeo, quem ad vos iam pervenisse spero, do operam commentationi de Iure belliGa naar voetnoot8, sed lente satis procedo, id primum curans ut valeam et quam suavissime vivam. Amicos Lugdunenses recte valere spero. Velim intelligere quid de annotationibus nostris facturus sit ErpenniusGa naar voetnoot9. DaetselariusGa naar voetnoot10 hic nondum est, nec quicquam de eo iamdudum nisi per vos intelleximus. Parentes caeterique ut valeant scire percupio, iisque ac tibi et tuae me et meam quantum possum commendo. 16 Iunii 1623. Balagniaci. Literas Sylvanectum tibi destinandas scito ad Nicolaum de Bonvillers, Pharmacopolam, cuius memoriam iugiter servato. Apothecarii omissio cur literis nonnullis careamus in causa est. Vale. Tuus tui amantissmus Frater
|
|