Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend837. 1623 Juni 2. Aan J. Hotman de VilliersGa naar voetnoot11.Ignosces, Vir praestantissime, si Gallicis tuis literis eo sermone respondeo, in quo Pater tuus, nulli eruditorum non admirandus, laudem maximam est consecutus. Primum ergo ut a meis incipiam, quod coniux tua, te dignissima uxor, filiolae nostraeGa naar voetnoot12 tam maternam habet curam, pro eo gratias satis magnas agere nunquam possum. Sed tuae erit bonitatis, quod verbis exprimere non possum id ex re ipsa, quando me nosti, interpretari. Pro his etiam quae tum hic tum alibi geri signîficas multum tibi debeo. Utinam meliora possent nuntiari, in quo tua | |
vota cum meis congruere certus sum. Ex Patria accepi sententias in ultimos eorum, qui Principi Mauritio violentas manus inferre voluerunt. In multis malis boni id invenio, quod iudicum testimonio apparet nihil gestum ex alicuius universitatis consilio, sed ex una domo profectum consilium, unde in paucos manavit, quos poena complexa est. Hoc etiam ex patria accipio, Legatum Regis BritanniarumGa naar voetnoot1 orationem habuisse Regis sui mandato, qua dixit satis magna iam exempla edita severitatis in eos, qui adversus Principem Mauritium coniurassent; rem poscere ut aliquod etiam clementiae exstaret exemplum, cuius benignam materiam praebuisset Ophovius PriorGa naar voetnoot2, qui Heusdae oppidi praefectum nuper ad prodendum oppidum sollicitavit, nimirum Dedecorum pretiosus emtorGa naar voetnoot3. Praeter haec nihil habeo dignum nuntiari, nisi quod, ut per te Nob. fratribus Puteanis commender unice rogo. 11 Iunii MDCXXIII. Balagniaci. Tibi addictissimus
|
|