Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend839. 1623 Juni 21. Aan J. Hotman de VilliersGa naar voetnoot1.Cum puer a nobis ad vos transcurreret, non potui, Vir Clarissime atque optime, tui non memor esse: πῶς ἀρ᾽ ἔπειτ᾽ Ὀδυσέως ἐγὼ ϑείοιο λαϑοίμηνGa naar voetnoot2; Primum animo occurunt tot tua vetera in me officia et inter nova illud eximium, quod tu et singularis virtutis matrona, uxor tua, parentum affectum pignori meoGa naar voetnoot3 impenditis, quo beneficio, si me negem maius ullum accipere posse, nihil praeter meritum loquar. Accedit alterum, quod nos sepositos ab urbanis molestiis, si quid usquam boni geritur ac nunciatur, ignorare non pateris, hoc est, dies nobis praestas sine faece. Tum vero pro libello, quem transmisisti, ni gratias tibi agam valde sim ingratus. Nam pro Gallia quod sollicitus es, ad me pertinere intelligo, qui Galliae plurimum debeo, et simul quod patriae meae praestatur id quoque ad me, qui ibi amicos habeo plurimos, pertinere profiteor. Id te rogo, ut me meosque amare pergas, quod tibi tanto erit gloriosius quanto in me minus erit meriti. Nobilissimis Fratribus Puteanis commendari percupio, quibus scriberem, si quid esset dignum nuntiatu. Nos omnes recte valemus et alternis studemus ac rusticamus. Vale Vir praestantissime. XXI. Iunii MDCXXIII. Balagniaci. Tibi addictissimus
|