Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend833. 1623 Mei 11. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot4.Mi Frater. Quod precatus sum aliquoties, idem nunc quoque precor, ut tuum de matrimonio consilium Deus porro secundet. Valde mihi dolet quod sponsalium tuorum laetitiam interturbarit morosa inquisitio, et rursum carceris metusGa naar voetnoot5. Certe siquid his qui iudicia exercent est bonae fidei, videbunt qualia sint quae inter nos com- | |
mutantur, quam nihil contineant reipublicae adversum. Adversus rumores incipio obdurescere. Dies aliquando tot calumnias revincet. Velim oportunitatem mihi dari mittendi ad vos StobaeiGa naar voetnoot1. Pacis hic mansurae magna apud omnes fiducia est. Tum vero pecunia nostrae reipublicae submissa, et, quod proc erto habetur, Mansfeldio, signa sunt nihil Hispano concedentis animi. Nuptiae in HispaniaGa naar voetnoot2 factae dicuntur. De Slatio quod restat intelligere percupio. QuemGa naar voetnoot3 literas accepisse dicis velim ecquid speciale de libro nostroGa naar voetnoot4 dixerit intelligere; deinde an existimet ullo modo mihi in patria securitatem posse contingere. Nam multi sapientes id fieri posse negant, nisi libertas Remonstrantibus concedatur et promulgetur τὸ μὴ μνησιϰαϰεῖν. Utrumque longe a spe abesse arbitror. Illud de minis Maesbergium respicitGa naar voetnoot5. Meum locum dabis in nuptiis tuis cui voles cunque. Quod si aliunde implere numerum non potes - quod mihi credibile non est - poteris sumere aut Daetselarium aut Erpennium, quibus plurimum debeo. Vale mi Frater. Lutetiae 11 Maii 1623. Parentes et amicos saluta quaeso, tum vero et nupturam. Tui amantissimus Frater
|
|