Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend834. 1623 Mei 19. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot6.Quae mihi saepe antehac, Vir Illustrissime, in publicis privatisque calamitatibus solatio fuit manus tua, eadem nunc quoque me sub rumoribus saevis atque continuis languentem excitavit, et me mihi reddidit. Atque ita hoc quoque super alia experimento didici, quam verum sit verbum vetus, optimum in malis levamentum esse fidelis amici benevolam allocutionem. Speremus meliora. Tibi interim adversus quaedam tristia ex publico ad te redundantia, magnum proprium bonum Deus concessit felicem liberorum indolem atque profectum, cui idem ille maiora indies incrementa ut largiatur, ex animo voveo. Atque utinam a me proficisci possit aliquid, quod aut ipsis utile aut tibi iucundum sit. Ego nunc ad tempus aliquod constitui coelo libero frui, et ruri vivere, beneficio Memmii, qui praetorii sui usum mihi concessitGa naar voetnoot7. Sed ubicunque sum futurus, tibi gratum facere summa mihi voluptas erit; ad quam rem utinam tam se offerrent occasiones, quam ego eas ardenter desidero. Tantundem facit optimus Tilenus; eiusque et mea uxor, tibi tuaeque se, quantum possunt, commendant, et obsequia sua deferunt. Omnes vobis omnia quam prosperrima serio precamur. Lutetiae. 19 Maii 1623. |