Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend815. 1623 Jan. 12. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot8.Mi Frater. Quod sub anni exacti finem tam liberaliter ad me scripseris, magna est gratia. Quod hinc reponam non multum habeo. De Valle Telina calet deliberatio, ut nuper scripsi. Sed videtur Hispanus bellum imminens aequis conditionibus praeventurus. Langeracensis nihildum obtinuit, quanquam haud dubie reipublicae nostrae insessores rumores spargent de auxiliis impetratis, ut fruantur plebis | |
credulitate. Quod si etiam obtineat illud quod antehacGa naar voetnoot1 scripsi de onere in vinum, sal ac merces alias, quae in nostras terras eunt, imponendo, exiguum erit in praesens levamentum, idque nostro impendio. At in posterum vereor ne nobis accidat quod equo, qui Non equitem dorso, non fraenum depulit oreGa naar voetnoot2. Fac certo sciam quibus in urbibus non sit publicatum edictum in meGa naar voetnoot3. Nam quasdam urbium, quas tu nominas, alii demunt, contra substituunt Dordrechtum. In Zelandia publicatum est. Frisios puto cunctaturos fuisse si prius librum legissent. Ab his qui editioniGa naar voetnoot4 ac distributioni praefuerunt, res avare magis quam fideliter curata est. A Curia Parlamenti aliquid impetraturum me speroGa naar voetnoot5, deinde ad Foederatos heroas scribam. Ad Principem an scripturus sim dubito. Valde velim scire an legerit librum et in quas usque voces dolor eius eruperit. Si scribam, ita scribam ut nec aduler nec offendam. Cogitate et aliquid concipite, si ita faciendum arbitramini. Stulta est interlocutio in causa Hogerbetiana: nam exemplum eorum, qui vita incolumi damnati sint maiestatis reperiri non potest: eorum autem qui fuga poenam eludunt longe alia est ratio quam eius qui poenam pertolerat. Iustitiam frustra laborare, pro comperto habeo. Siqui ob librum meum lectum plectuntur, id a te mihi nuntiari percupiam. Erpennii postulatioGa naar voetnoot6 curae mihi erit; multum enim debeo viro optimo atque eruditissimo. Albericum de Iure Belli, item Advocationes HispanicasGa naar voetnoot7 in carcere habuisse memini, hic neutrum habeo. LibrosGa naar voetnoot8 avide expecto. De Drentiano negotioGa naar voetnoot9 nihil παρὰ τὸ πρέπον. Sed tamen mori illud non debet. Minas et pericula contemnoGa naar voetnoot10. CruserioGa naar voetnoot11 siqua possum gratificabor et omnibus qui a vobis commendabuntur. Hic nemo me convenit eius nomine. Persto rogare ut ad nos transcurras. Vide an comitari velis Pleonandri filiumGa naar voetnoot12 qui huc cogitat. De Anglia siquid certi habeatis scribite: de matrimonio HispanicoGa naar voetnoot13 alternant hic nuntii. Nec minus de Palatinatu. Vale. Lutetiae 12 Ianuarii 1623. Dic quaeso Stoutenburgio venisse huc Bruxella PericardumGa naar voetnoot14. Neque me defuisse commendando negotio. Ait ille neminem fuisse Bruxellae qui se de causae meritis edoceret et qui proceres circuiret. Itaque nihil efficere se potuisse, paratum alioqui conferre quicquid suarum esset virium. Velim resciscas quid sit quod in libro meoGa naar voetnoot15 Catholicos qui ibi sunt offendat: nam et hic sunt Catholici qui offendi se negant. Valde aveo scire an in Conventu Foederatorum sententiae discreparint; item an in Conventu Hollandiae mea de re aliquid actum sit. Tuus totus
|
|