Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend808. 1622 Dec. 29. Aan B. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot1.Vir Illustris. Conveni hodie et CancellariumGa naar voetnoot2 et Ianninum. Ianninus, postquam pars causaria a corpore abscessit, melius se habet in dies et horas, atque adeo intra mensem sperat prodire se posse; quod utinam sic eveniat. Is lecto EdictoGa naar voetnoot3, quod Apologetico meo oppositum est, putabat scribendam epistolam ad amicum, qua de iniquitate Edicti conquererer. Ad ipsos Edicti auctores scribendum non putabat. Cancellarius rigorem mirabatur, et addebat protritum illud: Punitis ingeniis gliscere auctoritatemGa naar voetnoot4. Addidit verbis generalibus, si quid ad me tuendum ornandumve conferre possit, id mihi expositum fore. Sunt qui putant impetrandum instrumentum publicum, quo in fidem tutelamque Regis recipiarGa naar voetnoot5; alii id a Senatu Parlamenti potius obtinendum putant; alii spernendas minas, et novam editionem procurandam. Felix essem, si coram his de rebus agere tecum liceret. Nunc ut saltem per literas me prudentiae tuae compotem facias, quantum possum rogo. Rex venit ad Fontembellaqueum. Ibi Reginas opperitur, venturus huc circa Epiphaniam. Quid MarsillacoGa naar voetnoot6 responsurus sit Princeps, scire avemus. Obsidium Arausionis nemo exspectat: sed claudi posse oppidum et commeatuum penuria paulatim tentari, video esse qui existiment. Protestantium multi paci diffidunt. Rhaeticum negotium languet. Vale Vir summe, cum coniuge, a me et mea. Lutetiae 29 Decemb. 1622. |