Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend807. 1622 Dec. 29. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot3.Tuas XI huius mensis scriptas iam nunc, mi Frater, accipio. Adversus edictumGa naar voetnoot4 quid sit faciendum, amicorum consilia intelligere cupiam. Sunt qui putant scribendum ad Ordines Federatos in sensum quem conceperamGa naar voetnoot5; id improbant alii, ne eorum potestatem videar agnoscere. Ad Provinciarum Ordines non minus periculosum putatur scribere, ne nova edicta eliciam. Ad amicum quendam scribi satius putabat Ianinus. Alii sufficere arbitrantur novam et auctiorem libri Latini editionem; et ut in praeloquio ad StobaeumGa naar voetnoot6 aliquid dicam quod ad rem pertineat. An in fidem ac tutelam Regis propioremGa naar voetnoot7 recipi me e re sit, cogitabo. Sed de his rebus omnibus valde velim Maurerii consilium intelligere, quem accede si qua est occasio. CancellariusGa naar voetnoot1 liberaliter pollicetur quae ad securitatem aut commoda mea pertinent. Audito edicto locum TacitiGa naar voetnoot8 memorabat qui in conceptis a me literis exstat. Vossio bene rem procedere est quod gaudeam. Regis privilegium de libri editione datum qui negant splendide mentiuntur. Minae quas nuntias terriculamenta sunt in hoc adhibita, ne quid amplius aut acrius scribam. Libros valde exspectoGa naar voetnoot9. Latina Apologetici exemplaria recte Amstelodamum pervenisse intelleximus. Rex est ad Fontembellaqueum, ubi Reginam exspectat; inde huc venturus putatur. Scire exacte cupiam quibus in locis edictum publicatum non sit, et quae sint de eo virorum praestantium iudicia. Saluta quaeso patrem, matrem, cognatos, affines. Valete quam optime. 29 Decembris 1622. Rogo exquiras quot exemplaria Belgici Apologetici priore editione impressa sint, quot nunc denuo excudantur, quod lucrum ex priori editione fecerit SocietasGa naar voetnoot10. | |
Scire te et omnes per te velim me ne teruncio quidem factum auctiorem. Amici quidam suadent ius Gallicae civitatis impetrem, meque ea ratione idoneum faciam obeundis muneribus publicis. Si res patriae mutentur, facile tunc id quoque mutatum iri. Quid Princeps de Apologetico nostro? irate an moderate fert? Tui amantissimus Frater
|
|