Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend814. 1623 Jan. 10. Van Willem de GrootGa naar voetnoot3.Frater optime. Tuis 29 Decembris ad me datis ut respondeam: Egi cum illoGa naar voetnoot4, cuius consilium exquiri iusseras, ille se responsurum dixit tuis litteris, quas eodem ad ipsum dieGa naar voetnoot5 destinaveras. Videbatur ille auctoritatem Iannini sequi, et ut ad amicum scribas consulere: sed quod subdes nomen? Amicine: suspectum reddes; an inimici: ad eos scribi non solet; an nullum; et omnes figmentum deprehendent. Vide an non praestet directe in ipsos mali auctores incurrere. De Faederatis Ordinibus cur haesites non satis video: non agnoscit potestatem qui se contra talia edicta defendit; fecit id iam antea Wtenbogardus et alii alibi: quin et hoc scias, fuisse inter Faederatos, qui edictum hoc improbarent dicentes oleum camino affundi; ut veros illos vates reddas in tua est potestate. Ad Provinciarum Ordines scribi posset, sunt enim in Frisia multi, qui bonas fovent partes, et hoc edictum absque consensu singularum Nationum, imo insciis Ordinibus Hollandiae, qui tunc temporis erant congregati, a Deputatis in te conceptum est. Nova edicta an metuenda tibi sint nescio, neque enim contra illam, quam ad Selandos miseras, epistolamGa naar voetnoot6 ullum prodiit edictum: iam autem per omnes Provincias et Civitates, quod hactenus ignorasti, Ordinum Generalium decretum promulgatum est, quo tu damnaris. Quid his superaddi potest? nisi timendum est, ut tu palam praescribaris praemio sicariis promisso; quod etsi quidam putent, ego credere non possum. Haec ego in utramque partem disputo, ut liberum tibi sit alterutram partem eligere. | |
Accessi heri concivemGa naar voetnoot1 nostrum, eius quem modo indicavi vicinum, ei ego litteras a te et nunc et antea transmissas ostendi, prius consilium non improbabat sed nec Iannini displicebat; certe quicquid scriberetur in earum litterarum sensum, quas ad nos misisti, scribi debere iudicabat. Auctior editio libri LatiniGa naar voetnoot2 forte non inconsulta esset dummodo quasi per appendicem fieret, nam quaedam contextui inseri non videtur e re esse; videant omnes et iudicent, quem librum ut seditiosum Faederati condemnaverint: possent enim forte quaedam iam adiungi, quae famam aliquorum laederent: ita enim multi dicta tua interpretantur, fore ut omnes vivis depingas coloribus. Appendix autem seorsim haberi posset. De praeloquio in StobaeumGa naar voetnoot3 patri adsentior. Vix videtur illic locus esse tuae defensioni: idem omnes quos allocutus sum censent. De tutela regis ipse videris: minis hominem constantem nimis commoveri non decet, sed nec omnia contemnenda sunt. Interest autem tua nosse a quo, quae postremo scripsiGa naar voetnoot4, profecta sint: scias ab Heinsio prolata, qui postea coram maximum se mihi amicum esse testatus est. Maurerius putat non inutile rebus tuis fore, si ius Gallicae civitatis impetres, idem omnes Galli dicent, Batavi non item: pater in Gallorum sententiam transit. Concivis ille noster rogabat numquae tibi maior securitas inde posset provenire. Addebat facile hic aliquas mutationes incidere posse, denique prius tibi de egregio aliquo munere provisum volebat sub illa conditione, si in Gallicam civitatem adoptari te sineres; spem solam non tanti esse putabat, ut patrio iuri renuntiares: et ille quidem mihi sapienter loqui visus est, sed haec pater nondum novit, forte ubi intellexerit mecum sentiet. Princeps quomodo Apologeticum ferat ex repulsa LosecatiiGa naar voetnoot5 et litteris meis prioribus nosse potes. Ille de quo statimGa naar voetnoot6 nihil certi sibi ea de re constare asserebat. Vide quam arduum sit inter absentes de re magna deliberare et aliquid constituere. Ad nuptias ego certe animum advorto, ne dum consultant Romani, capiatur Saguntus: sed quia ea res moram longiusculam passura videtur, forte sub initium Martii ad vos excurram, sed necdum quid certi constitui. GraswinkeliusGa naar voetnoot7 noster, quem Roterodami saepe vidisti, proculdubio ad vos sub id tempus venturus est, ut Galliam videat, tu interea transcribe si quid hic curari velis, in qua re tibi possimus esse usui. PolyanderGa naar voetnoot8 noster, aut si vis Pleonander, probat admodum quae tu antea transmisisti; omnes hic iudicant bene te facturum si ad Parlamentum supplicem porrigas libellum, viam iuris a te iniri nemo sapiens mirabitur, sed id Ordinibus innotescere debet: cogita an Langeracensem per apparitorem aut alio modo huius rei certiorem fieri expediat: sed et de Archiducibus eorumque subditis cogita. Vide etiam num quid latius de secunda confiscatione velis inserere; quorum enim illa bonorum erit? Belgica Apologetici editio alteraGa naar voetnoot9 propediem prodibit; fuerunt prius impressa exemplaria 1500, nunc ut audio totidem iterum. Ex prioribus vix trecentos florenos Societas compendii fecit propter magnas im- | |
pensas in periculi redemtionem faciendas et in restaurationem eius quod deperditum eratGa naar voetnoot1. Libri apud nos non tantum quatuor, quinque florenis sed duodecim imo et quindecim venierunt; hoc autem lucrum privatorum fuit, qui dalero empta exemplaria tanti vendiderunt aliis id obnixe petentibus. His diebus conveni EchtenumGa naar voetnoot2, et de salario tuo in lite Drentiana obscure quidem egi sed non aperte; rogabat me homo maximopere ut ad te scriberem, num tibi esset animus pro Drentianis egregium aliquem libellum Ordinibus Faederatis exhibendum, quo locus ipsis in Generali Concessu peteretur. Aiebat posse a se extendi tam multa archiva et argumenta, ut vix negari posse videretur, quae subministraturum se pollicebatur si operam tuam velles addicere. Rescribe quamprimum quae tibi sit sententia, vide an non ad ipsum quoque scribas; sperat ille se hic tam diu permansurum, ut a te responderi interea possit. Cognatus noster DebyaeusGa naar voetnoot3 magna de spe decidit, substituto in eius locum LeeuwioGa naar voetnoot4, Duyckii genero; parentes rem aegre ferunt, nec sine ratione. Fertur dixisse Duyckius Principem magis sua opera quam se Principis indigere, addidit se vitam suam pro Principe summis obiecisse periculis: ita quod petiit obtinuit. Uxori tuae proxima vice scribam, nunc festinare cogor; interea sciat quae ad BasiamGa naar voetnoot5 et DebyaeamGa naar voetnoot6 miserat bene perlata. Papemutsum in manus hostium venit. Mansfeldius agrum Embdanum miris modis devastat, Comitem captivum detinet. Si unum praeterea mensem illic commoratur, conclamatum erit, ut ex ipsis deputatis intellexi; urbi tamen non timent. Vale et prolixitatem excusa, aut si tibi eam displicere negas, longas quoque subinde mitte epistolas. Matertera OverschiacaGa naar voetnoot7 hodie terrae mandabitur. Hagae 10 Ianuarii 1623, qui annus ut felix nobis transeat opto voveoque. Tibi obedientissimus frater
| |
Accepimus has litteras ad te mittendas; sumtus quaeso boni consule, nam nostra non est culpa. |
|