Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2
(1936)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend832. 1623 Mei 10. Aan G.M. LingelsheimGa naar voetnoot1.Pridem est, virorum et amicorum optime, quod cogitationes tuas nullis literis interpello, nam, ut res sunt et tuae et meae, quae potest esse nobis laeta ad scribendum materia, sive exacta respicimus, sive praesentia intuemur. Solari autem te omnibus divinarum et humanarum literarum praesidiis instructissimum superbius sit, quam ut id ego mihi audeam sumere. Abrupit tamen silentium Stobaeana mea editioGa naar voetnoot2, cuius copiam nulli quam tibi prius facere debui pro veteris amicitiae nostrae necessitudine. Rogo autem, benigne et cum venia videas opus in durissimo carcere inchoatum, ubi aliquid etiam non usquequaque consummatum moliri magnum fuit et censendum si non ingenii, certe fortis animi laude. Tum vero precor, ut quo tu resque tuae in statu sint, aut per literas tuas aut per SanctocatharinumGa naar voetnoot3 intelligam: ut si quid erit boni, gaudeam; sin, sciam, quousque dolere debeam. Id enim tolerabilius, quam incerto atque infinito metu torqueri. Vale vir optima fortuna dignissime, nisi hanc Deus saepe bonis maioris boni ergo negaret. Lutetiae X. Maii CIƆIƆCXXIII. Tui amantissimus
| |
Adres: Summae virtutis atque eruditionis viro, d. Georgio Michaeli Lingelshemio, a consiliis Regi Bohemiae Electori Palatino. Argentoratum. |