Oeuvres complètes. Tome VII. Correspondance 1670-1675
(1897)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 48]
| |
No 1821.
| |
[pagina 49]
| |
libet impulsum divellant. Nec densitas ad rationem resistentiae reddendam sufficit. Cum enim densitas vulgo desiniatur multum materiae in parvo spatio; quiescentis autem nulla sit actio (omnis enim actio corporis est motus) quid poterit summa densitas massae quiescentis ad perforationem impediendam. Gassendus videtur vidisse difficultatem, igitur, ut atomos suas connecteret, hamos atque vncos commentus est; sed ubi jam ipsarum atomarum, ipsorum hamorum consistentia et durities explicanda est, confugiendum est ipsi ad voluntatem Creatoris: perpetuo igitur ad continendas atomos miraculo opus esset. Cartesius qui nihil insecabile admittit, sed gradus quosdam duritiei ac tenacitatis in rebus statuit, causam tamen, quod Ego sciam, reddit nullam. Hobbius consistentiam seu cohaesionem in rebus velut quiddam ἄῤῥητον assumpsit. Unde statuit, fluidum durumque aeque esse homogenea atque ipsum Vacuum; et alibi definit durum, (ac recte quidem) quod sit corpus, cujus pars moveri non potest sensibiliter nisi moto toto, et addit, ex molli fieri durum tali partium subtili motu, ut partes simul omnes impingenti resistant. At qualis sit ille motus, neque ipse, neque quisquam alius hactenus explicuit. Nil attinet recensere, quae Ego hujus rei explicandae causa sim commentus: ad extremum visus mihi sum in rationem quandam facilem et universalem incidisse. Nempe recte Contigua definiuntur, quorum termini sunt simul et continua, quorum termini sunt unum. Quarum igitur termini unum sunt, ea connexa ac sibi cohaerentia sunt, quamdiu perdurat terminorum unitas. Sed quomodo effici potest, ut duorum corporum termini sint unum; et quomodo rursus ex uno eoque indivisibili (termini enim rerum indivisibiles sunt) possunt fieri duo, ad res tum connectendas tum dissolvendas. Haec pendent ex subtilissima contemplatione de natura Puncti seu Indivisibilium, ex qua plaeraque ut sic dicam, miracula in rebus naturalibus oriuntur. Statuo igitur: Quaecunque ita moventur, ut unum in alterius locum subire conetur, ea, durante conatu, inter se cohaerent. Conatus enim, ut recté observat Hobbius, est initium motus, seu id in motu, quod in linea punctum. Si igitur unum conatur intrare in locum alterius, alterumque (ne detur penetratio dimensionum) ex eo expellere, sequitur, ut primo momento temporis jam sit in primo puncto loci, quem intrat, extremo puncto suo ingressu: Sed eodem primo momento alterum, quod expellendum, nondum est egressum: duo igitur puncta seu extremitates corporis expellentis et impulsi se penetrant (datur enim punctorum, non corporum, penetratio) et proinde unum sunt. Admirabilis profecto est natura punctorum; quanquam enim punctum non sit divisibile in partes positas extra partes, est tamen divisibile in partes antea non positas extra partes, seu in partes antea se penetrantes. Angulus enim nil aliud est, quam puncti sectio: Et doctrina de Angulis non est alia, quam doctrina de quantitatibus Puncti. Sed ut in viam redeam: Si quod totum ita moveatur, ut pars vna alteram expellat loco suo, et in eum subeat, eo ipso cohaerebunt eae partes, non absoluté quidem, sed dum ingruat fortior motus. Finge, columnam moveri lineâ rectâ in longitudinem, co- | |
[pagina 50]
| |
haerebunt sibi partes ejus in longitudinem; sed neque in latitudinem neque in profunditatem. Unde si quid ingruat vel occurrat fortiore motu, secundum longitudinem, id secare poterit columnam secundum longitudinem in duas partes, et abripere secum quam tangit, reliquam praetervehi sinet. At si quid ingruat in latitudinem vel profunditatem, id si debiliore motu ingruit, simul abripietur, motu tamen totius eminuto; seu aequali, faciet cessare connexionem columnae et utrumque quiescet reductum in arenam siue calcem (cum corpora quiescentia nihil aliud sint quam mera puncta sine unione, sine lineis, sine superficiebus, nisi spatii cui nisunt;) si fortiore, non avellet partem columnae quam quiescenti abstulisset, differentiâ celeritatum, sed auferet totum; unde reliquum columnae non perget (ut prius, cum in longitudinem divideretur) sed sequetur. Obscuriuscula haec sunt, nec nisi figuris illustrabilia, certa tamen, et si quis rem attenté expendat, necessaria. Nec possibilis est alia ratio solida connexionis in rebus, nisi Entibus Incorporalibus evocatis, perpetuoque extra ordinem concursu alligatis. Caeterum ex his, primo adspectu parvis, multa et magna deduci queunt. Primo enim, demonstrare possum, dari aliquod spatium, vacuum corporibus: deinde, dari tempus, vacuum motibus, seu, impossibile esse ut omnia sint plena; impossibile item, ut datus aliquis motus rectus sit semper generatus ab alio motu in omnem retro aeternitatem; nec posse mundum, ut nunc est, Entibus incorporalibus carere aut caruisse. quae una propositio, concessa etiam possibilitate processûs in infinitum (cujus impugnatione potissimum pugnari vulgo pro Deo solet) à me, ut spero, demonstrata, nulli Euclideae, certitudine, cedet; et, ubi primum se detexit, majori me gaudio imbuit, quam si Quadraturam Circuli aut Perennem motum invenissem. Conabor aliquando distincte omnia explicareGa naar voetnoot2). Interim, ut hypotheseos meae gustum aliquem nunc habeas, paucis hac vice dicam, Eam in Circulatione Aetheris cum Luce seu sole circa Terram, Circulationi Terrae contraria, consistere; ex qua Gravitatem, Elaterem, Magnetis verticitatem; et ex his, omnes rerum, quas vocant, antipathias et sympathias, solutiones et praecipitationes, fermentationes, et reactiones derivo, usque adeo ut credam, admirandos omnes et extraordinarios naturae effectus huic Aetheris motui deberi; nec jam amplius stupendum esse musculorum, arcûs, pulveris pyrii, venenorum vim; cum non particularis rei, quam nos Agentem credimus, virtute, sed ipsius systematis laborantis nisu, actiones tam vehementes exerceantur.
Hactenus Leibnitzius. |