Oeuvres complètes. Tome VI. Correspondance 1666-1669
(1895)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1685.
| |
[pagina 322]
| |
Cartesij subtilissimum inventum de figura Elliptica et Hyperbolica vitris telescopiorum donandaGa naar voetnoot7) sibi quoque arrogare conatus est. Nam nec scripta Cartesij nisi perfecto suo libello sibi visa dicere ausus est, atque ita se quoque suo marte eadem invenisse contendit, nec interim animadvertit quam immane distet Cartesianae ad ista invenienda methodi subtilitas, a sua. ista si dîs placet, cum Cartesius vi artis analyticae cum has lineas conicas tum alias magis compositas, usui isti in dioptricis idoneas exquisiverit. Noster vero positis prius hyperbola et ellipsi tentando an proposito conveniant idem quasi fortuito inveniat. Nam quum curvarum linearum innumerae sint species quas infinitum esset omnes pervestigare, deberet certe fortunae insigniter propitiae acceptum ferre inventum suum quo v....sed profecto Cartesio nec alijcuiquam debet. Cissoidis dimensionis misera demonstratio quam affertGa naar voetnoot8) si cum mea quam habeo confectam, cum ego primus problema invenerim ut ex Wallisij libro de CycloideGa naar voetnoot9) non potuit non didicisse. Quid ita inops inventorum est ac desperat de suo aliquid novi producere posse; ut semper aliena retractet, neque id solum sed et tractando sua fieri sibi persuadet. Mea de hyperbolae quadratura ex dato gravitatis centro adeo non contemnenda alijs visa sunt ut post me eodem titulo illa exponere placuerit P. de la LoveraGa naar voetnoot10) et TacquetoGa naar voetnoot11). Sed nec alijs Gregorio doctioribus geometris ea displicuisse comperi, qui et inventa sibi placere et demonstrationum evidentiam saepe testati sunt. Gregorius tantum ab ea abest, tam inconcinne atque obscure sua proponit, ut plerisque legendi animus non suppetat si agressi sint fastidium moveant tricae ac salebrae perpetuae et si quis omnia jam tedia devoravit, tandem an aliquid demonstravit Gregorius an nihil asseverare non audeat. Quod nisi ita esset non conquereretur scripta sua a doctis negligi, nunc vero quod sua culpa atque ex merito contingit illorum oscitantiae imputat. Primum cum specioso titulo nequaquam respondere opus intelligunt cum pro auro carbonesGa naar voetnoot12) quod aiunt existiment numquid vanitatem autoris stomachum ijs movere credimus. Quid enim Veram Circuli et Hyperboles Quadraturam fronte pollicetur, cum tantum impossibilem eam in Geometria explicationem habere ostendendum sibi sumserit. Nam etsi hoc ita esse demonstrasset, quod nequaquam demonstravit, an tunc series illa polygonorum in circulo inscriptorum et circumscriptorum pro vera circuli quadratura habenda esset, atque hoc ille primus nos docuisset quod circulus minor est adscripto | |
[pagina 323]
| |
major inscripto polygono. An non Archimedes primus approximationem hac via proposuit ad quantumvis exactam circuli dimensionem obtinendam; an non alias majoris compendij approximationes post illum in meis de circuli magnitudine tradidi quas partim easdem partim meis deteriores et quas tamen demonstrare non poterat Gregorius obtrusit? Et hanc tamen quadraturam suam vocare non desinit, hanc a me intactam hucusque gloriatur. Primam approximationem ejus eandem esse meae ostendiGa naar voetnoot13). alteram vero quam demonstrare non poterat in circulo veram non esse, sed et correctam tamen alteri meae cedere ostendi. |
|