Oeuvres complètes. Tome VI. Correspondance 1666-1669
(1895)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1514.
| |
[pagina 4]
| |
suam Mathematici nostrorum temporum celebriores ex Italis, Gallis ac Germanis. Quare & tibi per me conciliari voluit, & lucubrationis tuae quae accepta mihi retulit collectaneis hisce suis inserere, quod te non nolente fieri existimo. Apparebit in eodem opere epistola eiusdem argumenti luculenta atque operosa, quam Olaus Rudbeckius ad me deditGa naar voetnoot5), & lente admodum confecit, ut fieri ab his amat, qui solent πολυπραγμονεῖν. Nam & rei herbariae impense studet, & anatomicis, & alijs praeter haec negotijs is idem Rudbeckius. Ego, ne plane ἀσύμβολος ad hunc convictum accederem, Musas advocaviGa naar voetnoot6), sed claudicantes, ut appareret invitas propelli. & tamen audio, epistolas nescio quas ex meis huic operi inserendasGa naar voetnoot7) fore, quod non fieri equidem mallem. Illustri Parenti tuo reditumGa naar voetnoot8) ad suos, & rem feliciter pro magni Principis exspectatione confectamGa naar voetnoot9) gratulari iam pridem debebam, sed differo scriptionem, dum tela poematum meorum detexatur. Quando & exemplar libelli ad te est perventurum. Nam de Claudiano quin mandati memor fuerit Elzevirius, iterum ex illo per me monitus, vix dubito. Qualiacumque illa sunt, quae frater tuus Ludovicus ex codice Metamorphoseon Ovidianarum Escuriacae bibliothecae annotavit, non ingrata mihi fuissent. Inde enim coniectura fieri potuisset, quid de ipso codice deberem mihi promittere: cum pervetusta Nasonis exemplaria in bibliothecis priscis, ut alias monui, raro admodum occurrant, cuius notae Escuriacum illud esse intelligo. De Cartesij monumento sepulchrali egit mecum Eques TerloniusGa naar voetnoot10), Regis Christianissimi Orator, iam non semel. Auctor illi eram, ut ipsum cadaver τοῦ πάνυ hinc auferendum, & in Gallias mittendum curaretGa naar voetnoot11) cui consilio manum a se dandam fore est pollicitus. Vale, nobilissime Hugeni, & feliciter rem age. Exarabam Holmiae Suecorum Ao. ciƆiƆclxvi ad diem iii Januarii Juliani. |
|