Oeuvres complètes. Tome V. Correspondance 1664-1665
(1893)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1487.
| |
[pagina 514]
| |
illo, quod mihi pro jure amicitiae dicere liceat, vide ut modestiae & sorti meae ex aequo consulas. Ego verò illud bonae Tuae erga me voluntatis testimonium debito cultu prosequor & grato animo excipio, ut & aliorum Amicorum ultroneas gratulationes, quas meritò pluris facio, quàm alii emendicata suffragia. Redeunt en ad Te & HugenianaGa naar voetnoot2) juxta ac nuper SchefferianaGa naar voetnoot3). Decrevi ego apud me scripto illum ipsum adireGa naar voetnoot4), (cujus rei specimen his pro amicitiae jure adjunctum accipe) deque his quae ad Te misit gratias ei agere, ut si fieri possit, plura ab eo obtineam ejusdem notae. Video enim, quantum quidem de his judicare possum, Virum illum Eximium esse rebus Mathematicis non leviter imbutum. Accepi ego nuper literas ab ipso AuzotioGa naar voetnoot5), in quibus de suo cum Hevelio certamine certiorem me reddit, & Hugenii meminit. Benè vale, & illa inexpugnabilia vitia stomachi fortiter & feliciter supera. |
|