Oeuvres complètes. Tome V. Correspondance 1664-1665
(1893)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 481]
| |||||||||||||||||||
No 1459.
|
1 | Cometam, qui conspici caepit mense decembri Ao. 1664, motu suo proprio ac vero (nam alius est in caelo apparens) incessisse per lineam rectam, cujus inclinatio ad planum eclipticae fuerit circiter gradus 11Ga naar voetnoot3), quaeque illud planum secuerit in puncto paulo plus a sole distante quam tribus Orbis magni semidiametris. |
2 | Ducto plano per lineam dictam itineris Cometae quod sit plano Eclipticae ad rectos angulos, communem utrique plano sectionis lineam inter Martis ac Telluris orbitas transire, paulo tamen illi propiorem; ac respicere gradus 21 Arietis ac Librae. |
3 | Cometam aequabili motu incessisse in illa linea itineris sui, quam Keplerus Trajectoriam vocabat. |
4 | Motumque eum paulo amplius quam sexcuplo celeriorem fuisse motu Telluris in Orbe magno sive annuo. |
5 | Minimam cometae a Tellure distantiam fuisse majorem aliquanto quam dimidiam ejus quae inter Tellurem ac Solem, eamque minimam distantiam contigisse 28 DecembrisGa naar voetnoot4). |
6 | Caudae longitudinem fuisse fere duplam intervalli inter Solem ac Tellurem, quod intervallum mihi est circiter terrae diametrorum 12000. |
7 | Cum Cometae distantia a terris fuerit proxime eadem 10 Januarii quae 15 Decembris tamen posteriori harum observationum multo minus lucidum apparuisse ideoque videri revera lumine diminutum fuisse. |
8 | Ac proinde suspicandum an non materia ejus igne suo arserit paulatimque consumta sit. |
9 | Cum caput cometae magnis optimisque telescopijs spectatum instar exigui puncti semper apparuerit, non majori saltem quam 8 vel 10 secundorum scru- |
[pagina 482]
pulorum latitudine; hinc minus illud fuisse colligo ad caudae amplitudinem comparatum quam sit arenae granulum ad sphaeram cujus diameter pedum 40. | |
10 | Fieri posse ut Cometa aliquis in terram impingat, sed facilius multo ut Terra per caudam cometae transeat. |
Satis autem apparet in his omnibus Copernici systema me secutum etiamsi non moneam.
- voetnoot1)
- Consultez la Lettre No. 1317 du 29 janvier 1665 à Thevenot, où l'on trouve ces résultats avec quelques variantes.
- voetnoot2)
- Cet Appendice et une partie de la Lettre No. 1458 ont été envoyés par N. Heinsius à Lubienietzki le 14 octobre 1665. Voir son ‘Theatrum Cometicum’ page 317.
- voetnoot3)
- Dans la Lettre No. 1317, on lit: 12 degrés.
- voetnoot4)
- Dans la Lettre No. 1317, Chr. Huygens indique la date du 21 décembre.