Oeuvres complètes. Tome V. Correspondance 1664-1665
(1893)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 479]
| |
No 1458.
| |
[pagina 480]
| |
nes meas tanta cura peractas dicere ausim, quam sunt aliorum quorundam jam editae ut Hevelij in Prodromo CometicoGa naar voetnoot9), ac praesertim Auzotij GalliGa naar voetnoot10), qui duo nunc inter se de palma hac in re decertant, etsi vereor ne inferior discedat Hevelius. Caeterum quia scribis amicosGa naar voetnoot11) te istic habere astronomiae studijs deditos, pauca haec, quae ex qualibuscunque observationibus meis colligere haud incerto ratiocinio licuit, adjungere visum est, quae chartae huicGa naar voetnoot12) seorsum inscripsi. Haec si videbitur illis imperties, ac mihi vicissim quae de eodem argumento illi commentati sunt. De Pareliorum observationibus non opus ut denuo te admoneam, video enim meminisse ac gaudeo. Vellem Nasonianas pro his tibi me rependere posse, sed nihil habet frater meusGa naar voetnoot13) quod non jam ante tu habueris, uti, instituta notularum suarum quas ex Hispania reportavit cum tuis notis collatione, se comperisse ait. Non ita pridem intellexi Cartesianae Philosophiae addictos, qui Lutetiae Parisiorum haud exiguo sunt numero, in honorem magistri sui marmoreum tumulum in locum lignei, quem olim ChanutusGa naar voetnoot14) sieri curarat, construendum decrevisse, jamque in eam rem sumtus contulisse, imo opus ipsum jam Holmiae faciendum locasse, quod an ita sit à nemine melius quam a te resciri posse credidi. Equidem gloriae tanti viri faveo, licet opiniones ejus non omnes, ut isti, amplectar, gaudeoque cum eximijs ingenijs quoquo modo à posteris gratia refertur. Vale Vir Praestantissime et me ama.
Dabam Hagae Comitis 15 Septembris 1665.
Myn Heer Myn Heer Nic. Heinsius. Residerende van Wegen Haer Hoog Mogenden aen 't Hof van Sweden Tot Stockholm. |
|