ad literas ejus ultimas datas 19 februarii 1663. quod de diametris Planetarum contendit, gratias de Antelio. Rogo ut mittat siquid exinde observavit de pareliis.
Ga naar einda) Respondere poteram haec. De Mercurij diametro ab ipso in sole visi licet concedatur tam pusillam fuisse methodum tamen qua ex mercurij diametro reliquorum planetarum colligit diametros, oculi estimatione et comparatione cum circellis innixam, admodum incertam ac fallacem arbitror. Atqui, inquis, diameter Veneris hoc modo inventa recte se habet, quum conveniat illi quae ab Horroxio in disco solis inventa fuit. ergo et reliquae diametri quidni aeque bene definitae sint? Equidem et Horroxianam Veneris diametrum bene dimensam non nego, sed fieri potest ut in hacGa naar voetnoot3) casu consentiat methodus tua cum rei veritate, in alijs vero aberret. Similiter enim et ego de mea dicere possum, cum Venerem satis prope eadem magnitudine qua Horroxius edat, nam ille 1.′16″, ego 1.′25″ habeo in minima distantia, quidni et in alijs planetarum diametris ei credatur. de tua autem justiorem dubitandi causam habes quod in Jove ac Saturno tam longe ab aliorum et tuis ipsius prioribus observatis recedat, quibuscum mea satis propé quoque consentit. Tibi enim diameter Jovis est 24.″22.‴ Saturni cum ansis 19.″40.‴, quae Ricciolo sunt 68.″ et 72.″ mihi 72″ et 78″.
de cometis expecto quae editurusGa naar voetnoot4) dicitur, ubi accuratas observationes omnes
| |
tibi pollicentur; et ego pridem professus sum illas nisi ab Hevelio aut Ricciolo non expectandas. Ubi ego trajectoriam cometae primi collocaverim. Positionem plus negotij daturam.
|
-
voetnoot1)
- Voir l'ouvrage cité dans la Lettre No. 1346, note 3. Consultez encore la Lettre No. 1397.
-
einda)
- Huygens supprima cet alinea, car il y ajoute en marge: haec non addita [Chr. Huygens].
-
voetnoot4)
- Hevelius a publié sur les comètes de 1664 et 1665 les ouvrages suivants:
a)
Johannis Hevelii Prodromus Cometicus, quo Historia, Cometae Anno 1664 exorti Cursum, Faciesq; diversas Capitis ac Caudae accuratè delineatas complectens; Nec non Dissertatio De Cometarum omnium Motu, Generatione, variisque Phaenomenis, exhibetur. Ad Illustrissimum ac Excellentissimum Dominum. Dn. J. Bapt. Colbert, Regis Christianissimi à Sanctioribus Consiliis, Summiq; Galliarum Aerarii Moderatorem Fidelissimum, &c. &c. Dominum Gratiosissimum. Cum Privilegio Sac. Caesar. & Regiae Pol. & Suec. Majestatum. Gedani. Autoris Typis, et Sumptibus, Imprimebat Simon Reiniger. Anno m.dc.lxv. in-folio.
b)
Johannis Hevelii Descriptio Cometae Anno Aerae Christ. m.dc.lxv. exorti, Cum genuinis Observationibus, tam nudis, quàm enodatis, Mense Aprili habitis Gedani. Cui addita est Mantissa Prodromi Cometici, Observationes omnes prioris Cometae mdclxiv, ex iisq; genuinum motum accuratè deductum, cum notis, & animadversionibus exhibens. Ad Serenissimum Leopoldum, Etruriae Principem. Cum Privilegio Sac. Caesareae & Reg. Poloniae, ac Sueciae Majestatum. Gedani, Autoris Typis, et Sumptibus, Imprimebat Simon Reiniger. Anno m.dc.lxvi. in-folio.
c)
Johannis Hevelii Cometographia, Totam Naturam Cometarum; utpote Sedem, Parallaxes, Distantias, Ortum & Interitum, Capitum, Caudarumq; diversas facies, affectionesq;, nec non Motum corum summè admirandum, Beneficio unius, ejusq; fixae, & convenientis hypotheseos exhibens. In quâ, Universa insuper Phaenomena, Quaestionesque de Cometis omnes, rationibus evidentibus deducuntur, demonstrantur, ac Iconibus aeri incisis plurimis illustrantur. Cùmprimis verò Cometae Anno 1652, 1661, 1664 & 1665 ab ipso Authore, summo studio observati, aliquantò prolixiùs, pensiculatiùsq; exponuntur, expenduntur, atq; rigidissimo calculo subjiciuntur. Accessit, Omnium Cometarum, à Mundo condito hucusque ab Historicis, Philosophis & Astronomis annotatorum, Historia, Notis & Animadversionibus Auctoris locupletata, cum peculiari Tabulâ Cometarum Universali. Cum Privilegio Sac. Caesareae, & Reg. Pol. & Suec. Majestatum. Gedani. Auctoris Typis, & Sumptibus, imprimebat Simon Reiniger. Anno m dc lxviii. in-folio.
Ce dernier ouvrage est dédié ‘Potentissimo, Invictissimo, ac Christianissimo, Franciae, & Navarrae Regi, Ludovico XIV, Domino longe Clementissimo’; il est divisé en XII Livres.
C'est du premier de ces trois ouvrages qu'il est question ici.
|