Oeuvres complètes. Tome IV. Correspondance 1662-1663
(1891)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1094.
| |
[pagina 300]
| |
neque omnino ad argumentum faciunt quod suscepi pertractandum, cum nihil nisi pareliorum causas circulorumque persequar qui cum illis apparere solent. Itaque de genere horum si quid sorte illic ad te deferetur, beabis me si participem feceris ut jam fecisti aliquoties; de alijs vero non est quod mea causa inquiras. quod certe jam pridem admonuisse debueram, sed scire te credidi. Apollonium jam diu est quod et ego ab Elzevirio accepiGa naar voetnoot2) donum Serenissimi Principis Leopoldi scilicet, cui et per epistolam gratias egiGa naar voetnoot3). Jam vero a longo tempore nihil illinc literarum remissum est, credo quod gravioribus curis cura studiorum sit interpellata. De Hevelij nuptijsGa naar voetnoot4) quod scribis ex alijs quoque intellexeram, qui si Uraniae suae amoribus in posterum contentus vixisset, fortasse non sibi minus recte quam studijs suis consuluisset. Briennij Comitis versus et prosam legi quibus pinacothecae suae tabellas elegantissime descripsit. Quid vero carminis ad te dederitGa naar voetnoot5) quidve tu ad illum, nolo nunc sciscitari, quia brevi omnia Parisijs videbo. Illuc enim pater meus me vocat, fratre Ludovico ad negotia quaedam domum dimisso. Si qua in re, dum in ea urbe ago, opera mea uti volueris, scito id mihi fore gratissimum, et Vale.
Dabam Hagae Comitis 22 Januarii 1663.
Myn Heer
Myn Heer Nicolaus Heinsius
Resident van wegen haer Hoog Mogenden
Tot
Stocholm. |
|