Oeuvres complètes. Tome VI. Correspondance 1666-1669
(1895)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 2]
| |
No 1513.
| |
[pagina 3]
| |
volvit. Ideoque, (juxta quartam hypothesin), causa existentiae horum viginti hominum, & consequenter uniuscujusque sigillatim, extra eos dari debet. Proinde absolute concludendum est, ea omnia, quae concipiuntur numero multiplicia existere, necessario ab externis causis, non vero propriae suae naturae vi produci. Quoniam vero (secundum hypothesin) necessaria existentia ad Dei Naturam pertinet, ejus vera definitio necessariam quoque existentiam ut includat, necessum est: & propterea ex vera ejus definitione necessaria ejus existentia concludenda est. At ex vera ejus definitione (ut jam ante ex secunda & tertia hypothesi demonstravi) necessaria multorum Deorum existentia non potest concludi. Sequitur ergo unici Dei solummodo existentia. Quod Erat Demonstrandum. Haec, Amplissime Vir, mihi hoc tempore optima visa fuit Methodus ad propositum demonstrandum. Hoc ipsum antehac aliter demonstravi, distinctionem Essentiae, & Existentiae adhibendo; quia vero ad id, quod mihi indicasti, attendo, hanc tibi libentius mittere volui. Spero tibi faciet satis, tuumque super ea judicium praestolabor, & interea temporis manebo, &c. Voorburgi, 7 Januarii 1666. |
|