Oeuvres complètes. Tome VI. Correspondance 1666-1669
(1895)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1531.
| |
[pagina 25]
| |
rumGa naar voetnoot3) in Cartesii Principia praestiti) aut ex aliis Dei attributis demonstrare licet. Rem ergo ut aggrediamur, in antecessum breviter ostendam, quas proprietates Ens, necessariam includens existentiam, habere debet: nimirum Io. Id esse aeternum: si enim determinata duratio ei attribueretur, Ens istud, extra determinatam durationem, ut non existens, vel ut necessariam non involvens existentiam, conciperetur; quod desinitioni suae repugnat. IIo. Id simplex, non vero ex partibus compositum esse. Partes namque componentes natura & cognitione priores sint oportet, quàm id, quod compositum est: quod in eo, quod sua natura aeternum est, locum non habet. IIIo. Id non determinatum, sed solùm infinitum posse concipi. Quippe si istius Entis natura determinata esset, & etiam determinata conciperetur, illa natura, extra eos terminos, ut non existens conciperetur; quod cum definitione sua quoque pugnat. IVo Id indivisibile esse. Si enim esset divisibile, in partes vel ejusdem, vel diversae naturae dividi posset; si hoc, destrui, & ita non existere posset, quod desinitioni adversum est. Et si illud, pars quaelibet necessariam per se existentiam includeret, & hoc pacto unum sine alio existere, & per consequens concipi, & propterea illa Natura, ut finita, comprehendi posset, quod, per antecedens, definitioni adversatur. Hinc videre est, quod, si ejusmodi Enti aliquam velimus adscribere imperfectionem, statim in contradictionem incidamus. Nam sive imperfectio, quam tali vellemus affingere Naturae, in quodam defectu, aut terminis quibusdam, quos istiusmodi Natura possideret, vel in aliquà mutatione, quas virium defectu à causis externis pati posset, sita esset; eò semper redigemur, eam Naturam, quae necessariam involvit existentiam, non existere, vel haud necessario existere; & idcirco concludo, Vo. Id omne, quod necessariam includit existentiam, nullam in se habere posse imperfectionem, sed meram debere exprimere perfectionem. VIo. Porro, quoniam non nisi ex perfectione provenire potest, ut aliquod Ens sua sufficientia, & vi existat, sequitur, si supponamus Ens, quod non omnes exprimit perfectiones, sua natura existere, etiam nos debere supponere illud quoque Ens existere, quod omnes comprehendit in se perfectiones. Si enim minori potentia praeditum sua sufficientia, quanto magis aliud majori potentia praeditum existit. | |
[pagina 26]
| |
Ut denique ad rem accedamus, affirmo non nisi unicum posse Ens esse, cujus existentia ad suam naturam pertinet, illud nimirum Ens tantum, quod omnes in se habet perfectiones, quodque Deum nominabo. Quippe si aliquod ponatur Ens, ad cujus naturam existentia pertinet, illud Ens nullam in se continere imperfectionem, sed omnem exprimere debet perfectionem (per notam 5.); Et propterea natura illius Entis ad Deum, (quem (per notam 6.) etiam existere statuere debemus) pertinere debet, quia omnes perfectiones, nullas vero imperfectiones in se habet. Nec extra Deum existere potest: nam si vel extra Deum existeret, una eademque Natura, quae necessariam involvit existentiam, duplex existeret; quod, juxta antecedentem demonstrationem, est absurdum. Ergo nihil extra Deum, sed solus Deus est, qui necessariam involvit existentiam. Quod erat Demonstrandum. Haec sunt, Amplissime Vir, quae hoc tempore ad hanc rem demonstrandam in medium proferre scio. Optem, ut tibi demonstrare liceat, me esse, &c.
Voorburgi, die 10 Aprilis 1666. |
|