Oeuvres complètes. Tome V. Correspondance 1664-1665
(1893)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1483.
| |
[pagina 508]
| |
mittet, cui, si visum ita fuerit, committere tuto poteris, quae ea de re jam composuisti, et reciprocam officiorum nostrorum promptitudinem polliceri. Kircheri Mundum SubterraneumGa naar voetnoot5) quadantenus evolvi, et quamvis ratiocinia ejus et theoriae non commendent ingenium, Observationes tamen et Experimenta, nobis ibi tradita, collaudant diligentiam Auctoris, ejusque de Republica Philosophica bene merendi voluntatem. Vides igitur, me plusculum illi tribuere, quam pietatem, facileque dignoscis eorum animum, qui Benedictam hanc aquam illi adspergunt. Quando verba facis de Tractatu Hugeniano de Motu, innuis, Cartesii Regulas motûs falsas fere omnes esse. Non jam ad manum est libellus, quem antehac edidisti de Cartesii Principiis Geometrice DemonstratisGa naar voetnoot6): non subit animum, num ibi falsitatem istam ostenderis, an vero Cartesium, in aliorum gratiam, ϰατὰ πόδα fueris secutus. Utinam tandem proprii ingenii foetum excluderes, et orbi Philosophico fovendum et educandum committeres! Memini te alicubi indigitasse, multa ex iis, quae Cartesius ipse captum humanum superare ajebat, quin et multo sublimiora et subtiliora, evidenter posse ab hominibus intelligi et clarissime explicari. Quid haeres, mi Amice, quid metuis? Tenta, aggredere, perfice tanti momenti provinciam, et videbis totum vere Philosophantium Chorum tibi patrocinari. Fidem meam obstringere audeo, quod non facerem, si liberare me eam posse dubitarem. Nullatenus crediderim, in animo tibi esse, quicquam contra Existentiam et Providentiam Dei moliri; et fulcris hisce incoluminibus, firmo talo stat Religio, facileque etiam quaevis Contemplationes Philosophicae vel defenduntur vel excusantur. Rumpe igitur moras, nec scindi tibi penulam patiaris. Brevi putem te accepturum, quid de Cometis nuperis sit statuendum. Disceptant inter se de factis Observationibus Hevelius Dantiscanus, et Auzoutus Gallus, ambo Viri docti et MathematiciGa naar voetnoot7). Dispicitur hoc tempore controversia, et quando judicata lis fueritGa naar voetnoot8), mihi, credo, res tota communicabitur, et a me tibi. Hoc asserere jam possum, omnes, qui quidem mihi cogniti sunt, Astronomos judicare, non unum, sed duos Cometas fuisse, nec in quenquam hactenus incidi, qui ex Hypothesi Cartesiana ipsorum Phaenomena conatus fuerit explicare. Rogo, si quid porro acceperis de studiis et laboribus Domini Hugenii, deque | |
[pagina 509]
| |
successu pendulorum, ut et de ipsius transmigratione in Galliam, mihi quamprimum significare non graveris. Adjungas ea, rogo, quae apud Vos forte dicuntur de Tractatu pacis, de Suecici exercitûs, in Germaniam transvecti, consiliis, deque Episcopi Monasteriensis progressuGa naar voetnoot9). Totam credo Europam sequenti aestate bellis involutum iri, et omnia videntur ad mutationem inusitatam vergere. Serviamus nos summo Numini casta mente, et Philosophiam veram, solidam, et utilem excolamus. Nonnulli ex Philosophis nostris, Regem Oxonium secuti, non raros ibi coetus agitant, et de promovendis studiis Physicis consulunt. Inter alia in Sonorum naturam inquirere nuper caeperunt. Experimenta, credo, facient, ut explorent, qua proportione augenda sint pondera ad extendendam chordam absque ulla vi alia, ut intendatur eadem ad Notam ejusmodi acutiorem, quae facit assignatam consonantiam cum sono priori. De his plura alias. Optime Vale, et vive memor
Tui Studiosissimi Henr. Oldenburg. Londini 12. Octobris 1665. |
|