Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 442]
| |
No 942.
| |
[pagina 443]
| |
8. Phialam hanc dicto modo sigillatam per totam aestatem suspende in loco, solis interdiu, noctu vero lunae reliquorumque siderum radijs pervio. Caelo vero turbato vel pluvioso in loco calido et sicco reserva, donec pulsis nubibus serenitas denuo affulgeat. Accidit nonnunquam ut opus hoc mensibus fere duobus aut citius, aliquando post annum juxta temporum constitutionem absolvatur. Caeterum signa perfectionis operis haec sunt; Limosa materia à funda in altum extumescit spiritus et cuticulae indies durescunt totaque materia demum inspissatur. In vitro vero a solis reflexione subtiles nascuntur exhalationes, et nebulae, plantae excrescentis veluti prima quaedam rudimenta, sed debilis adhuc et sine colore et ad formam solum telae arenearum, nunc ascendentis nunc descendentis, pro radij solaris, phialam ferientis efficacia. 9. Tandem a tota illa in fundo subsistente materia spirituum cinis fit albi-caeruleus et tunc successu temporis caulis, herba et flores producuntur, in forma et specie seminis, quae species praesente calore semper comparet, eadem absente evanescit, et in chaos suum revertitur. Sic quoties ignem applicueris, toties calore suscitata materia plantae formam exhibebit, durabitque hac ratione si bene obturatum fuerit perpetuò.
Servus humillimus Athanasius Kircherus.
Superscriptio erat Arcanum παλιγγενεσιας Plantarum ex semine earum. |
|