Oeuvres complètes. Tome V. Correspondance 1664-1665
(1893)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1498.
| |
[pagina 536]
| |
queo, pergo, non dubitans interim de vestro auxilio et benevolentia. Ubi quaeris, quid sentiam circa quaestionem, quae in eo versatur, ut cognoscamus, quomodo unaquaeque pars Naturae cum suo toto conveniat, et qua ratione cum reliquis cohaereat, puto te rogare rationes, quibus persuademur, unamquamque Naturae partem cum suo toto convenire, et cum reliquis cohaerere. Nam cognoscere, quomodo revera cohaereant, et unaquaeque pars cum suo toto conveniat, id me ignorare dixi in antecedenti meaGa naar voetnoot1) Epistola; quia ad hoc cognoscendum requireretur, totam Naturam omnesque ejus partes cognoscere. Conabor igitur rationem ostendere, quae me id affirmare cogit; attamen prius monere velim, me Naturae non tribuere pulchritudinem, deformitatem, ordinem, neque confusionem. Nam res non, nisi respective ad nostram imaginationem, possunt dici pulchrae aut deformes, ordinatae aut confusae. Per partium igitur cohaerentiam nihil aliud intelligo, quam quod leges sive natura unius partis ita sese accommodant legibus sive naturae alterius, ut quam minime sibi contrarientur. Circa totum et partes considero res eatenus, ut partes alicujus totius, quatenus earum natura invicem se accommodat ut, quoad fieri potest, inter se consentiant, quatenus vero inter se discrepant, eatenus unaquaeque ideam ab aliis distinctam in nostra Mente format, ac proinde ut totum, non ut pars, consideratur. Exempli gratia cum motûs particularum lymphae, chyli, etc. invicem pro ratione magnitudinis et figurae ita se accommodant, ut plane inter se consentiant, unumque fluidum simul omnes constituant, eatenus tantum chylus, lympha, etc. ut partes sanguinis considerantur: quatenus vero concipimus, particulas lymphaticas ratione figurae et motus a particulis chyli discrepare, eatenus eas ut totum, non ut partem, consideramus. Fingamus jam, si placet, vermiculum in sanguine vivere, qui visu ad discernendas particulas sanguinis, lymphae, etc. valeret, et Ratione ad observandum, quomodo unaquaeque particula ex alterius occursu vel resilit, vel partem sui motûs communicat, etc. Ille quidem in hoc sanguine, ut nos in hac parte universi, viveret, et unamquamque sanguinis particulam ut totum, non vero ut partem consideraret, nec scire posset, quomodo partes omnes ab universali natura sanguinis moderantur, et invicem, prout universalis natura sanguinis exigit, se accommo- | |
[pagina 537]
| |
dare coguntur, ut certa ratione inter se consentiant. Nam si fingamus, nullas dari causas extra sanguinem, quae novos motus sanguini communicarent, nec ullum dari spatium extra sanguinem, nec alia corpora, in quae particulae sanguinis suum motum transferre possent, certum est, sanguinem in suo statu semper mansurum, et ejus particulas nullas alias variationes passuras, quam eas, quae possunt concipi ex data ratione motûs sanguinis ad lympham, chylum, etc., et sic sanguis semper ut totum, non vero ut pars, considerari deberet. Verum, quia plurimae aliae causae dantur, quae leges naturae sanguinis certo modo moderantur, et vicissim illae a sanguine, hinc fit, ut alii motus aliaeque variationes in sanguine oriantur, quae consequuntur non a sola ratione motûs ejus partium ad invicem, sed a ratione motûs sanguinis et causarum externarum simul ad invicem: hoc modo sanguis rationem partis, non vero totius habet. De toto et parte modo dixi. Jam, cum omnia Naturae corpora eodem modo possint et debeant concipi, ac nos hîc sanguinem concepimus: omnia enim corpora ab aliis circumcinguntur, et ab invicem determinantur ad existendum et operandum certâ ac determinatâ ratione, servatâ semper in omnibus simul, hoc est, in toto universo eâdem ratione motûs ad quietem; hinc sequitur, omne corpus, quatenus certo modo modificatum existit, ut partem totius universi considerari debere, cum suo toto convenire, et cum reliquis cohaerere; et quoniam natura universi non est, ut natura sanguinis, limitata, sed absolute infinita, ideo ab hac infinitae potentiae natura ejus partes infinitis modis moderantur, et infinitas variationes pati coguntut. Verum ratione substantiae unamquamque partem arctiorem unionem cum suo toto habere concipio. Nam ut antehac in prima mea EpistolaGa naar voetnoot2), quam Rhenoburgi adhuc habitans tibi scripsi, conatus sum demonstrare, cum de natura substantiae sit esse infinitam, sequitur, ad naturam substantiae corporeae unamquamque partem pertinere, nec sine ea esse aut concipi posse. Vides igitur, qua ratione, et rationem cur, sentiam Corpus humanum partem esse Naturae: quod autem ad Mentem humanam attinet, eam etiam partem Naturae esse censeo; nempe quia statuo, dari etiam in Natura potentiam infinitam cogitandi, quae, quatenus infinita, in se continet totam Naturam objective, et cujus cogitationes procedunt eodem modo ac Natura, ejus nimirum idearum. Deinde Mentem humanam hanc eandem potentiam statuo, non quatenus infinitam, et totam Naturam percipientem, sed finitam, nempe quatenus tantum humanum Corpus percipit, et hac ratione Mentem humanam partem cujusdam infiniti intellectûs statuo. Verum haec omnia, et quae huic rei annexa sunt, hic accurate explicare et | |
[pagina 538]
| |
demonstrare, res esset nimis prolixa, nec puto te id impraesentiarum a me exspectare. Imo dubito, an mentem tuam satis perceperim, atque aliud responderim ac rogaveris, quod ex te scire desidero. Quod deinde scribis, me innuisse Cartesii Regulas motûs falsas fere omnes esse, si recte memini, Dominum Hugenium id sentire dixi, nec ullam aliam falsam esse affirmavi, quam Regulam sextam Cartesii, circa quam Dominum Hugenium etiam errare me putare dixi; qua occasione petii, ut mihi communicares experimentum, quod secundum eam hypothesin experti estis in vestra Regia Societate; sed tibi id non licere judico, quia de hoc nihil respondesGa naar voetnoot3). Dictus Hugenius totus occupatus fuit, et adhuc est in expoliendis vitris dioptricis: in quem finem fabricam adornavit, in qua et patinas tornare potest, satis quidem nitidam; quid autem ea promoverit adhuc nescio, nec, ut verum fateor, valde scire desidero. Nam me experientia satis docuit, in patinis sphaericis libera manu tutius et melius expoliri, quam quavis machina. De pendulorum successu, et tempore transmigrationisGa naar voetnoot4) in Galliam nondum aliquid certi possum scribere. Episcopus MonasteriensisGa naar voetnoot5), postquam male conciliatus Frisiam, ut hircus Aesopi puteum ingressus est, nihil promovit, imo nisi bruma nimis tempestive incipiat, non nisi cum magno damno Frisiam relinquet. Non dubium est, eum suasibus unius aut alterius proditoris facinus hoc ausum fuisse incipere. Sed haec omnia nimis antiqua sunt, ut pro novis scribantur; nec spatio unius aut alterius septimanae aliquid contigit novi, quod scriptione dignum sit. De pace cum Anglis nulla apparet spes; rumor tamen nuper spargebatur, propter conjecturam quandam legati HollandiciGa naar voetnoot6) in Galliam missi, et etiam, quia Ultra-IslandensesGa naar voetnoot7), qui summis viribus principem Arausionensem introducere conantur, idque, ut multi putant, Hollandis magis ut incommodent, quam ut sibi prosint, viam quandam somniaverant, nempe ut dictum principem tanquam mediatorem in Angliam mitterent. Verum res plane aliter se habet. Hollandi de pace in praesentiarum nec per somnium cogitant, nisi res eo forte veniat, ut pacem pecunia ernant. De Sueci consiliis adhuc dubitatur; putant plerique eum Ments petere, alii Hollandos. Sed haec non nisi ex conjectura. Hanc epistolam praeterita septimana scripseram, sed eam mittere non potui, | |
[pagina 539]
| |
quia aura Hagam proficisci vetabat. Hoc incommodi habet habitare in pago. Nam raro suo tempore epistolam accipio; nam, nisi detur ex accidenti occasio eam mittendi suo tempore, septimana una aut altera transit antequam eam accipiam. Deinde, ut eam suo tempore mittere possim, non raro oritur difficultas. Cum igitur videas, me tibi non tam prompte ac debeo respondere, id non ex eo venire putes, quod tui obliviscar. Interim tempus urget hanc claudere; de reliquis alia occasione; jam nihil aliud dicere possum, quam te rogare ut Nobilissimo Domino Boylio salutem plurimam ex me dicas, et ut mei memor vivas, qui sum
omni affectu tuus B. de Spinoza. Voorburgi, 20. novembri 1665.
Cupio scire an omnes astronomi judicant duos fuisse cometas ex eorum motu, an vero ad servandam hypothesin Keplerianam. Vale. |
|