Oeuvres complètes. Tome V. Correspondance 1664-1665
(1893)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1501.
| |
[pagina 541]
| |
tudinem, quà latitudinem et tramitem, cousque quo illum haud adspernendis Organis assequutus sum, exquisitissime observasse ac determinasse; atque sic nequaquam aberrasse; sed e contrariò Clarissimum Dominum Auzotium haud parùm eâ in parte exorbitasse. Quò autem à 14 Februarii ubi Cometam ampliùs nudis oculis Sextantibus scilicet et quadrantibus rimari haud potuimus: utrùm ad secundam, an verò ad primam Arietis Stellam cursum tandem suum direxerit, tum quantâ velocitate vel tarditate id Tibi postmodum, omnibusque alijs Viris Eruditis, ex observationibus tam Clarissimi Auzotij quàm meis inter se invicem ritè collatis diiudicandum relinquam. De Cometâ posteriori simul observationes meas cum descriptione quâdam proferam; ex quibus pariter videbis, quousque praedictiones Clarissimi Auzotij admitti possunt. Quod superest, si quaedam de utroque Cometâ ab Anglis impetrasti, vel ipsemet notatu digna Instrumentis, sive Telescopijs annotasti, nisi ea priùs in lucem proferre constituisti, mihi quantocyùs communices, rogo, facies rem mihi multò gratissimam. Saluta meo nomine, quàm officiosè Clarissimum atque doctissimum Dominum Vossium, cuius benevolus erga me affectus abundè iam mihi cognitus est. Valete et mihi porrò favete.
Dabam Dantisci Anno 1665, die 28 Novembris styli novi.
Postscriptum.
A Clarissimo Domino Henrico Oldenburg datâ occasione quaeso inquiras, an literas measGa naar voetnoot7) die 12 Septembris viâ ordinariâ per Antwerpiam rectà transmissas, nec non alteras, die 29 eiusdem mensis cum fasciculo, Nauclero quodam Gedanensi, cuius nomen mihi excidit, commissas acceperit? Maximè nos Tibi obstringes. Vale iterum.
Nobilissimo atque Clarissimo Viro Domino Christiano Hugenio amico honorando Hagae Comitis. |
|