Oeuvres complètes. Tome IV. Correspondance 1662-1663
(1891)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 308]
| |
No 1099.
| |
[pagina 309]
| |
rebus tamen, ubi de maximis rei Astronomicae agitur, me adeò esse solicitum, tantâque cum attentione, et diligentiâ, sepositis aliorum omnium sententijs contrarijs, imò meâ ipsâ prorsùs neglectâ, si quam diversam olim habuerim (ut mihi etiam hocce in negotio de diametro ☿ et ♀ obtigit) rem peragere, ut vix (quod pace omnium dictum esse volo) ulli alio hâc in parte cedam. Profectò, nihil mihi quidem gratius unquam accidisset, quàm si Mercurium Veneremque quadruplo maiorem invenissem: eâ enim ratione cum observatis meis anno 1646 administratis accuratè omnia convenissent. Quandoquidem Venerem eo tempore in mediâ distantiâ à Terrâ 1′ 12″, atque sic in minimâ ultra 4 integra minuta definiveram. Verùm, quia à meismet oculis, manibusque debitè victus eram, nolui ampliùs veritati resistere, reiectis simul meis observationibus, quas Macularum Lunarium beneficio, modo haud adeò certo, obtinueram. De Te pariter, Vir honorande omninò persuasum habeo, si Tibi obtigisset Mercurium vel Venerem eo pacto in disco Solis animadvertere, magnitudinem, seu parvitatem illam diametrorum, sine ullâ hallucinatione, diiudicare potuisse. Nefas enim est sentire, haud posse discernere corpusculum
Mercurij a, à corpusculo b, quod duplo maius est; ut taceam corpus c Veneris, à corpore δ quadruplo maiore; in disco scilicet Solis, cuius diameter aequatur semipedi Rheinlandici. Deinde in eo quoque convenimus omnes ad unum, qui sanâ utuntur ratione, quòd nullibi meliùs, nec ullâ ratione certiùs, quàm in disco Solis diametri apparentes Planetarum determinentur. Id quod autem nemini, quod sciam, hactenus obtigit, quàm GassendoGa naar voetnoot4), Horroxio, CrabtrioGa naar voetnoot5) et mihi. Idcircò reliqui omnes, qui aliâ viâ quaesitum eunt, vel iverunt Planetarum diametros, nequicquam solidi ex suis observationibus mihi obijcere possunt; sic ut cum illis hâc vice nil habeam commercij; sed solummodo cum Gassendo, Horroxio et Crabtrio, et vice versa: mea nimirùm observata ex Gassendi, Horroxij et Crabtrij observationibus; rursùs Gassendi diameter Mercurij, ex Horroxij, Crabtrij et meis animadversionibus | |
[pagina 310]
| |
examinari debent. Praeterea, qui magnitudinem Mercurij et Veneris à me observatam, determinatamque in dubium vocare velit, quasi Mercurium non adeò praecisè observaverim, Veneremque exinde deduxerim, necesse, ne non simul Horroxij et Crabtrij Observationes Veneris reijciat: cùm horum observationes, nostris omninò in ipsis penè secundis respondeant. Horroxius siquidem magnitudinem eius, in minimâ à Terrà distantiâ 1′ 16″Ga naar voetnoot6), et Crabtrius 1′ 3〳Ga naar voetnoot7) invenerunt. Rursus ex nostro Mercurio, si Veneris dimetientem eruas, idem planè invenies: Sicut pagina 139, ex notis nostris supra Horroxium clarè patet. Ex Venere vicissim Horroxij vel Crabtrij eadem magnitudo, quam ego deprchendi, provenit: prout ibidem pagina 140 fusiùs diximus. De quo negotio nunc mihi plurimùm gratulor, quod diameter Mercurij à me observata, cum Horroxij et Crabtrij ad amussim convenit. Horum autem observationes omni exceptione maiores esse, nemo sanè negare potest. Nam quis adeò lusciosus, qui non inter c et δ discrimen notasset, si Venus, ut Ricciolus vult, quadruplo fuisset maior, quatuor scilicet minutorum. Profectò si tantae magnitudinis Venus fuisset, nonne ambo isti Angli, nunquam satis laudandi Coeli Interpretes candidissimi, illam 4 vel ampliùs, ad mentem aliorum Astronomorum, determinassent? Perinde illis, ut mihi suisset, dummodo res se se ita habuisset. Gassendus quidem nobis opponi potest; sed solus, tum contra observationes trium observatorum diversorum, atque ab invicem longè dissitorum, quorum fidem haud facilè quis in dubium vocare poterit, hâc in parte (ut pace illius Celeberrimi Viri dicam) non attendendus: prout fusiùs in Mercurio dictum. Si Gassendi observatio meae praeferri deberet, oportet ut Venus 4 Minutorum Anglis apparuisset: at non nisi unius circiter minuti extitit: ergo diameter ☿ multò minor, nempe 12 secundorum tantùm à nobis deprehensa est. Quoniam igitur Anglorum observatio, quae omni auro praetiosior est, à meis stat partibus, dubito, posse quemquam diametrum Mercurij à nobis exhibitam in dubium vocare, priusquam ipsemet, in diversâ planè magnitudine, tam Mercurium quàm Venerem in ipso Solis amplexu viderit, ac notaverit; alijs verò observationibus et rationibus, aliâ viâ deductis, nostrae haud unquam infringì poterunt. Atque ita concesso, ut res etiam revera si se habet, me Venerem ex meo Mercurio rectè elicere potuisse; utique etiam diametri aliorum omnium Planetarum ritè à nobis sunt exploratae, ut ut cuipiam modus iste difficilis initiò appareat. Sed obijcis nobis Praeclarissimi observationes: et ego Tibi vicissim Horroxij et Crabtrij; quae quomodo conciliari possunt, haud intelligo. Ille Venerem 4 minutorum, hi verò unius tantum minuti statuunt. Anne potius ipsemet Horroxio et Crabtrio assenties qui Venerem omnibus spurijs radijs omninò denudatam in Solis disco et viderunt et circino explorarunt; praesertim cùm Mercurius noster ijs adstipuletur. Minimè itaque | |
[pagina 311]
| |
haereo, cùm totum hocce negotium, inprimis Horroxij observationem aequâ lance perpenderis, quin calculum tuum addes, sententiamque tuam pariter ut ego priorem meam, haud aegrè sis deserturus. De Antelio quaeris, an aeque humilis apparuerit, ac Sol ipse? In laminâ quidem aeneâ, quia spatium deerat, ita quidem delineavi, ac si in eâdem altitudine extitissent; sed quantum memeini, Antelius iste, eo tempore altior Sole aliquantò erat; quot gradibus autem, adeò accuraté determinare modò nequeo: puto tamen facilè 15 vel amplius gradus Sole altiorem fuisse. Bene Vale, et non istum duntaxat, quem Dei gratiâ exorsi sumus; sed et plures insecuturos annos, quos Tibi Divina destinavit Providentia faustos felicesque experire; tum magno Reipublicae Literariae bono, magnis conatibus insiste. Dabam Dantisci Anno 1663, die 19 Februarii. |
|