Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 638.
| |
[pagina 437]
| |
vel argumentj vel operisGa naar voetnoot1): sed hoc leue est, vt videbis, illud vero licet fortasse non ignobile tamen λίαν γεωμετριϰόν ἐστι, et nescio quomodo ϕυσιϰώτερα magis arrident. Itaque, cum ne quidem nomen meum adscripserim, Lectorj Geometrae duntaxat inscripsj; hoc est Tibi quem in animo habuj, tuique similibus, quibus sj probetur abunde mihi satisfactum erit. Herj eiusdem aliquot exemplariaGa naar voetnoot1) transmisi ad Te, non per Siluaeducenses aurigas, qui nunc non aderant, sed viâ quam suggessit amicorum aliquis, et vt ait, breuiore, nescio an securiore: Itaque statim atque acceperis rescribe, quaeso, vt timere desinam. Ex ijs vnum Clarissimo Schotenio si donatum volueris, rem mihj gratissimam praestabis; aliud etiam Wallisio, est enim insignis (vt ex ipsius scriptis videre est) ac subtilis Geometra: et sj Saturnum tuum in Angliam mittas, poterit Mesolabum meum comes, vt opinor, non grauis accedere. Caetera Geometris, prout expedire censebis, distribues, nam hoc totum arbitrij tui esto; et si plures adhuc nosti quj similium rerum curá teneantur, aliquot rursus exemplaria, cum iusseris, ad Te transmittam. Vellem tam facile ad Italos peruenire possent, Florentinos praecipue, nam illi nullo negotio Romam dirigerent. Ego eâ de re tecum deliberare statueram, at Tu me praeuenis, et in eâdem mecum ἀπορίᾳ versarj Te significas. Equidem nihil consultius arbitror, quam si per vestrates onerarias naues (quarum magna semper, vt vidj, in Herculis liburnj portu copia est) mittantur. Via longa est, inquies, sed breuior nunc non occurrit; nam sarcina grauior est quam vt a Veredario commode ferri possit. Mone igitur quid facto opus sit; operam enim (sj quid his melius nosti) quantamcumque potero libens impendam. Memor eram equidem me Theoremata de superficiebus ConicisGa naar voetnoot2) ante annum accepisse. Sed ita tuas intellexeram quasj iam in Gallijs edita esse innueres, ideoque inde negaueram me accepisse. Nouum autem illud de Parabolicae lineae, et Hyperboles dimensionis mutuo nexu, dici non potest quantum mihi placuerit, praesertim cum Heuratio occasionem dederit inueniendj remGa naar voetnoot3) quam inter ἀδύνατα hactenus recensueram. In quo errore et Cartesium et plures alios, vt scis, socios habuj; ideoque maximo desiderio teneor videndj Commentarij Schotenianj, cuius editionem postremam nondum aspexj: spero autem fore vt aliquod exemplar ad Bibliopolas nostros quamuis similibus libris non instructos aliquando perueniat. Analysim meam quod attinet nescio cur nouam vocare voluerit Dettonuillius, nam non aliam nosse me profiteor quam Vieteam (illj enim assueueram antequam Cartesianam viderem, et hanc ab illâ non multum differre arbitror) cuj si quid a me additum sit, videbis in his speciminibus quae iam edidj. In ijs propositionem tertiam et sextam, quaeso, attentius considera, latet enim aliquid, cuius rationem nisj quis peruideat, ἀβλεψίας accusari possim. | |
[pagina 438]
| |
Addo parabolam meam de quâ Dettonuillius, vt videre possis an eadem sit cum Wallisianâ. Sit Cyclois primaria cuius basis ab, vertex c, axis afGa naar voetnoot4) fiat vt 1 ad 28 4/9 ita fc ad cq. Tum axe cf latere recto cq fiat semiparabola cnd, cuius applicatarum quadrato-quadrata vt fd, yn, eandem habeant rationem, quam cubj partium axis fc, yc. Dico ductâ quâlibet applicatâ Cycloidis et Parabolae, vt zypn, superficiem solidj orti ex reuolutione curuae zcp, circa zp, aequarj circulo cuius radius yn. Aliqua etiam commentus sum circa Ellipsoides (perlas vocat Dettonuillius) quae aliâ occasione, si ita iusseris, accipies. Vale interim Vir Praestantissime ab eo qui pleno affectu est
Tuj obseruantissimus Renatus Franciscus Slusius.
Nobilissimo et Clarissimo Domino Domino Christiano Hugenio de Zulichem A la Haye. VI |
|