No 559.
R.F. de Sluse à Christiaan Huygens.
27 décembre 1658.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Chr. Huygens y répondit par le No. 564.
Nobilissime Domine
Redditae sunt mihi hac ipsâ horâ litterae Clarissimi Riccij, quibus se curaturum pollicetur, ut Tuae1) tuto in manus Domini Hodiernae perueniant: idque per Dominum Caramuelem2), a quo eiusdem Astronomj quam ad Te transmisi Diatribam3), acceperat. Laudat mirificé Horologium tuum4), tam ipse, quam quotquot Romae eâ de re censere possunt. Addit etiam, Septem Apollonij Pergaej Conicorum libros ex Arabico versos, Principum Mediceorum curâ et sumptu breuj edendos5), quos ex autographo desumptos esse arbitror, de quo ad Te alias scripsisse meminj. Circa Problemata Parisiensia infeliciter operam lusisse videntur ij, qui praepoperâ6) festinatione conceptus suos exposuerunt. Quod et Te scire arbitror.
Vale Vir praestantissime hoc annj nouj auspicio, quem Tibi Tuisque faustum ac felicem precatur ex animo
Tui obseruantissimus Renatus Franciscus Slusius.
Leodij 27 10bris 1658.
Nobilissimo Clarissimoque Domino Domino Christiano Hugenio de Zulichem A la Haye.
VI
