No 425.
H. Bruno à Christiaan Huygens.
12 novembre 1657.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle est la réponse au No. 422. Chr. Huygens y répondit par le No. 427.
Nobilissimo inter doctos,
Doctissimo inter nobiles,
Iuveni verè supra laudem pariter atque invidiam evecto,
Domino Christiano Hugenio, ac ne nihil, ut omnia dicam,
Constantini magni filio, per omnia Patrissanti, S.P.D. Henricus Bruno.
Noli, quaeso, stomachari, quod facere jamdudum arbitrarer, nisi facilitatem tibi innatam, jam inde à teneris tuis perspectam haberem. multo minus inauditum indicta causa vel neglecti officij, vel nimium procrastinati properabis damnare. Neque lentum, mihi crede, nomen fui, cum hasce in titulum Belgicorum Poëmatum generalem meditationes statim ab acceptis tuis litteris, tantum non uno calore, sicut meus est mos, effuderim; neque malum, quod in liberali aliquot dies custodia domi eas habuerim, et jam demum carceres, quos mordebant, atque cancellos, patiar perfringere. Nimirum, cum volumen totius operis integrum penes amplissimum, ingeniosissimum, amicissimumque vander Burgium esse scripsisses,Ga naar voetnoot1) cupido incesserat singulas partes, quà Belgicas, quà Latinas, Epigrammate brevi decorandas, perlustrandi. Sed neque per litteras, quas binas nescio, an ternas dedi neque per amicos, qui mihi, ex eo tempore frequentes adfuere Amstelodamenses, quibusque in mandatis dederam, ut ipsum meo nomine Heroa Van der Burgium compellarent, volumen illud, vel in dieculam aut alteram admodum commodato, uti petieram, hactenus impetravi. cum tamen expectaverim indies, imò in horas. Est et altera caussa morae, cujus si penes alium culpa est, penes me poena, vel te ipso aequissimo judice, esse non debeat. Est mihi longe amicissimus, patrisque vestri, ut par est, dignitatisque ejus ac famae studiosissimus, poëta et vir magnus, Janus CoolsGa naar voetnoot2); qui cum, quod doleo, jam a mensibus aliquot hinc abfuerit, individuus aliàs meus Achates, visus est mihi per litteras monendus, ut et ipse aliquid ad
ornandum, quamvis omni praedicatione majorem parentem, ne ἀσύμβολος esset, conferre anniteretur. Sed neque carmen, neque responsum saltem, quod demiror, hactenus sum nactus. Si adfuissem ipsi praesens, me vide, gestijsset promittere. utrumne