No 421.
Christiaan Huygens à H. Bruno.
[octobre 1657.]
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
Christianus Hugenius Brunoni S.D.
Heros.
Patris PoemataGa naar voetnoot1) cum jam pene ad umbilicum perducta sint, neque quidquam supersit excudendum praeter Clarorum Virorum epigrammataGa naar voetnoot2) quibus frontem operis sui exornari cupit. Te quoque opera mea monitum voluit ut si quid in eam rem vel jam nunc hujuscemodo meditatus es, vel acceptis hisce etiamnum inchoaturus, id primo quoque tempore nobis mittas obiter inspiciendum. Volumen integrum ad vander BurgiumGa naar voetnoot3) deferri curavi, quo te si Amstelodami esses ablegarem. Nunc revoca tibi in mentem quibus ex partibus illud conflatum sit. nosti enim quae Otiorum tituloGa naar voetnoot4), quaeque seorsim postea Pater ediderit. Totum vero opus Corebloemen inscribere ei placuit, quasi inter aristas utiles (quotidiana negotia intellige) veluti inutiles flosculi succreverint, nec tamen plane invenusti. Vale.