No 422.
Christiaan Huygens à H. Bruno.
[octobre 1657.]
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
H. Bruno y répondit par le No. 425.
Chr. Hugenius Brunoni Heroi. S.
Petij a te superioribus literisGa naar voetnoot1) versus praesigendos Patris Poematibus, quae mox in lucem exeunt. Eae literae si ad te perlatae fuere, non dubito quin jam operi manum admoveris, rogo autem ut quidquid paratum habes quamprimum nobis mittas. At si forte interciderunt 10 dierum tempus te habere scito, intra quos si nihil miseris, sine Brunonianis versibus Hugenij Poemata prodibunt. Indignum profecto facinus. at tu ὁ ποιεῖς, ποίησον τάχιον, ϰαὶ εῤῥωσο.