Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 512]
| |
No 349.
| |
[pagina 513]
| |
ferres. Pro vectura autem quid solveris cum nil mihi constet aut quicquam scripseris; credidi illa à te per amicum aut bibliopolam fuisse accepta; haud aliter atque plura à Domino Gutschovio alijsque mihi transmissa sunt, ita ut pro ijs simulque a Wallisio missis acceptum referrem. Hoc autem cum longè aliter factum esse intelligamGa naar voetnoot5), rogo, ut numeratam pecuniam indicare mihi haud graveris, quò eam tibi in integrum restituam, unaque, ut decet, gratias agam: quandoquidem ego ista à Domino Mylonio et Domino de Carcavy efflagitaveram. Caeterum dum Ludovici et Danielis Elsevirij typis Cartesij opera Philosophica denuo prodierunt correctiora, ac in ijsdem praeter erratorum, tam in textu quam in figuris, in praecedentibus impressionibus illapsorum, emendationem, etiam paucae quaedam meae animadversiones accedunt, in quibus et tui facio mentionem: aequum duxi ut hac de re te commonefacerem, cum illa, quae ibidem attuli à te mihi olim quidem per literas fuerint communicata. Vale ac me amare perge.
Lugd. Batavorum 20 Nov. 1656.
Quidquid de Paillierij Methodo judices, utrum scilicet illam generalem censeas aut eandem facili negotio illuc perduci posse perspicias, nec ne: omnino tibi Mylonio scribendum relinquo; unà cum meis hisce insertis, quò tuam super hac re sententiam resciscat. Iterum vale.
Clarissimo, Nobilissimoque Domino Christiano Hugenio, amico plurimum colendo amicâ manu. Hagae. |
|