No 348.
Christiaan Huygens à [G. van Gutschoven].
[Octobre 1656.]
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
S.D.
Ainscomij Expositionem in Quadraturas Patris à Sto Vincentio te vidisse non dubito, Vir Clarissime, atque inspexisse ea quibus ex professo Exetasin meam eo in libro lacessivit. Quare et hanc responsionem nostram tibi exhibendam credidi, ne bonam causam tacendo me deseruisse existimares. Nam de Exetasi quid sentias, etsi ex te ipso intelligere mihi non contigit, saepius tamen ex aliorum relatu comperi te quamoptimè sentireGa naar voetnoot1). Quod tuam quoque inter caeteras autoritatemGa naar voetnoot2) in epistola istaGa naar voetnoot3) adhibui, quam adversario opponerem, id spero te non invito me fecisse. Imo tua referre arbitror ut sciant eruditi vanissimis commentis nunquam te assensum praebuisse. Vale.
Alterum horum Exemplarium quaeso ad Dominum Tacquetum deferri cures.