Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 347.
| |
[pagina 511]
| |
Hyperbolicae figurae vitrum sibi a te exhibitum frater meus quoque perscripseratGa naar voetnoot3); id si perfecte elaboratum fuerit miror profecto qua industria sis consecutus. Caeterum ubi ad longiores tubos similia expolire tentabis, planè equidem despero de successu, quoniam satis expertus sum quam difficilè vel spherica exacte figuram suam exactè recipiant, ea inquam quae tubis 20 vel 24 pedum aptantur. Dices hyperbolica brevibus tubis datura idem quod sphaerica nunc longis istis, fateor sanè, sed lentes magnas esse necesse est; nam nisi tanto foramine pateat anterior lens hyperbolica quanto nunc sphaerica nostra, idem augmentum cum pari claritate, ab ea non est expectandum. Scribebat quoque frater meus, tubum 18 pedum te adornareGa naar voetnoot4). hunc si perfecisti, credo omnino comitem Saturni jam te conspexisse. Quod autem ansas suas Octobri mense jam receperit etiam illis quos antea habuisti tubis animadvertere potuisti. |
|