No 91.
Fr. van Schooten à Christiaan Huygens.
26 février 1651.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Nobilissime Domine S.D.
Euclidem, de quo mihi scribis, praesentem esse existimo, cum alium in catalogo, qui Graecè àc Latinè editus esset, reperire non potuerim. Si quidem hunc illum ipsum puto, de quo in Catalogo fit mentio pagina versâ librorum Mathematicorum, et qui a Dominatione Vestrâ expetatur. Enim enim in 4to editum, ac anno 1625 Parisijs Graecè-Latinè impressum constatGa naar voetnoot1), nec alium aliquem Claudij HardijGa naar voetnoot2) operâ Euclidem editum novi. Eum igitur si visum fuerit, retinere tibi poteris, quandoquidem alium mihi facilè aliquando sum comparaturus. Gratulor intelligere, Dominationem Vestram in studijs nostris excolendis ac promovendis magis ac magis pergere, eamque illa magno semper affectu amplecti, ac summâ voluptate prosequi, quorum profectus,
quibus omnes beare potes, indies à Vobis expectamus. Mitto duo exemplaria iam recens excusa, introductionis meaeGa naar voetnoot3), quorum, tria chartâ maiori impressa, unum mihi servavi, ac alterum Tibi destinavi, tertiumque Domino MeibomioGa naar voetnoot4), ijs quippe, quos Geometriae Methodo Domini des Cartes excolendae omnino se addixisse, certò scio. Alterum igitur, si placet, reservare Tibi poteris, alterumque, si molestum non fuerit, ipso Meibomio mittere, unà cum salute meâ. Doleo, ob exemplarium penuriam, mihi concessam, me parciùs quàm optarem