Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens–No 316.
| |
[pagina 459]
| |
rum deferri curassem, rescripsit ille se jam ante sibi comparasse. Quod sanè et ipse fecissem, si scivissem Lugduni illos venire. Plurimum tibi debeo, quod mentionem nostri facere voluisti nec sine laudeGa naar voetnoot2), quando operosam Gregorij a Sto Vincentio quadraturam εξετασει mea labefactam judices. Nihil mihi exoptatius evenire potuit praesertim hoc tempore, cum novis conatibus easdem illas ineptias propugnari cernam. Ainscomius enim Jesuita Patris Gregorij discipulus librum à se editum mihi nuper misit, quo quotquot sunt novae quadraturae adversarij refelluntur, scilicet atque ego inter caeteros. Huic igitur cum respondebo tuum quoque judicium opponam, quin imo et unicam progressionem abs te repertam ![]() ![]() De ConicisGa naar voetnoot3) Schotenius mihi scripsitGa naar voetnoot4) ea sibi perlecta esse atque admodum probari. ego vix inspicere coepi. animadverti tamen algebraicis demonstrationibus te uti, quae sane compendiosae sunt, optandumque esset ut ab omnibus intelligerentur. Ego ejusmodi demonstrationes nuper adhibui in tractatu quodam de aleae ratiocinijs, quem Schotenius una cum suis quae nunc edit operibus in lucem dare proposuit. Occasionem mihi dederant in Gallia Mathematici quidam, qui quaestiones hujusmodi mihi proposuerant. Nempe quoto jactu aliquis una tessera qualibus vulgo nunc utuntur, senarium se daturum contendere possit. item duabus | |
[pagina 460]
| |
tesseris quoto jactu senarios duos. et plurimas praeterea hujus generis, quibus resolvendis non admodum facile fuit prima principia reperire. Saturnum ansas suas non recepisse vos quoque isthic procul dubio observasti. Vale. |
|