Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 317.
| |
[pagina 461]
| |
C ducendo rectas, in datis angulis ad priores, CF, CB, CD, CH, ut rectangulum sub duabus prioribus harum CF, CB, aequetur rectangulo ex reliquis CD, CH. Haec autem digna videntur quorum mentionem facias in commentarijs tuis. Poteris autem de veritate etiam citra calculi algebraici molestiam inquirere, si schemata tantum diligenter expendas, ut ego feci. Epistolam Robervalli quaeso ut quam primum examinaveris remittas, significesque mihi quid de censura censeas. Pater Ainscomius librum suum ad me misit quo omnes antagonistae magistri sui refutantur scilicet, atque ego inter caeteros. At mecum permodestè agit si cum caeteris compares: In quibus Meibomius Εὐϰλιδομάςιξ miserè exagitatur, recensitis inter caetera omnibus ejus ThrasonismisGa naar voetnoot2). Triduum etiam est cum ab Hevelio literasGa naar voetnoot3) accepi una cum binis voluminibus ab ipso editis, quorum alterumGa naar voetnoot4) de Saturni nativa facie inscribitur, alterumGa naar voetnoot5) quatuor epistolas de rebus astronomicis complectitur. In illo hypothesin | |
[pagina 462]
| |
exponit, quâ mirabilium Saturni phasium causas assignare se sperat: sed parum ex rei veritate, meo judicio, idque propter perspicillorum nostri similium inopiam: nam novum comitem necdum observare potuit. Itaque non deterruit me sed magis excitavit ad accelerandam de eodem argumento tractationem. Vale.
Hagae, 25 Jul. 1656. Mijn Heer Mijn Heer Fr. van Schooten Professor der Mathematycken inde Universiteyt Tot Leyden. inde Heeresteegh. |
|