No 272.
Christiaan Huygens à J. Wallis.
[15 mars 1656]Ga naar voetnoot1).
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
La lettre est la réponse au No. 260. Wallis y répondit par le No. 277.
Clarissimo Eruditissimoque Viro Domino J. Wallisio Christ. Hug. S.D.
Priores literas tuasGa naar voetnoot2) Vir Praestantissime quibuscum una pagellam de Circuli Quadratura mittebas, Parisijs accepi, idque tibi pridem significassem. Verum usque adeo irrequietam atque occupatam ea in urbe vitam egimus ut non satis officij meminisse licuerit; multoque minus studiorum hujuscemodi quae otium et solitudinem poscunt. Eodem verò tempore ab alio Viro NobiliGa naar voetnoot3) eadem ista vestra pagella Londino mihi missa est, simulque Hobbij Philosophia novaGa naar voetnoot4) quam ubi primum examinare concessum est continuo paralogismum eum animadverti quo parabolicae lineae rectam aequare contendit calculoque refutavi. Deinde alia quoque notavi quae nihilo rectius se habebant, autoremque ingenio minimè defurato praeferebant. Quin te miror eum dignum judicasse quem tam prolixè refelleres, etsi non sine voluptate elenchum tuum perlegi, doctum equidem atque acutum. Alteras à te literas jam triduo habui verum libros de Quadratura quos adjunxisse scribis adhuc expecto idque supra quam credi possit mihi molestum est. Caeterum quia in superscriptione Epistolae nulla librorum mentio facta est credo fortasse alia via venturos. neque adhuc omnem spem deposui. Si accepero summa cum attentione evolvam, libereque tibi judicium perscribam meum hoc enim te expetere existimo. Mitto cum his observationem nostram de Saturni noviter detecto comite, quam Astronomis vestris exhibeas velim; continet ea explicationem aenigmatis ejus quod praecedenti epistolae subjunxeram. litterae enim transpositac erant, Admovere oculis distantia sidera nostris UUUUUUU, CCC RR HNBQX,
quae haec verba efficiunt: saturno lvna sva circunducitur diebus sexdecim horis quatuor. sed has horas nunc comperi auferendas. Quid vero tuo anagramma significetur avidè expecto. teque rogo ut explices. Vale.