No 269.
Christiaan Huygens à Fr. van Schooten.
10 mars 1656.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Clarissimo Viro Domino Francisco Schotenio Chr. Hugenius S.D.
Cum ad te scribere constituissem Ducquius operam suam obtulit qui tibi epistolam perferret; itaque et folijs istis ipsum onerare visum est quae nuper mihi perlegenda concesseras. Omnia ingenium tuum juxta atque Analyticae utilitatem commendant. In ponderandi methodoGa naar voetnoot1) animadverti, cum tria pondera investigas, pro primo unitatem poni, pro altero z, pro tertio y, atque inde à tertio seu majori y auferendo duos primos 1 et z, concludere te, reliquum y - z - 1 indicare debere librarum numerum omnium minimum qui à tribus ponderibus ponderari queat, eumque esse 5. Non video autem unde hoc deducas, nisi statuas primorum duorum ponderum summam efficere 4. adeoque secundum pondus esse 3, siquidem primum 1 esse posuisti. Quod si vero priora pondera 1 et 3 manere supponis, tertiumque requiris, pro eo y ponere licebit à quo prioribus 1 et 3 ablatis, concludes continuo residuum y - 1 - 3 esse debere 5: hoc est, y ∞ 9. Sed hic jam illa conditio non adimpleta est, omnem librarum numerum inter 5 et 13 expendi posse. Tuum itaque est considerare quatenus hic Algebrae locus sit, quam equidem in prioribus duobus 1 et 3 recte adhibitam nemo negabit. De lusu aleae brevi aliqua concinnavero quae tibi mittam. Domino Kechelio librumGa naar voetnoot2) suum si placet reddes, proque usu ipsius gratias ages meo nomine simul et chartulaeGa naar voetnoot3) quam tibi mitto exemplar ipsi traditurus. Observationes inquam nostrae circa Saturnum quam viri quidam eximijGa naar voetnoot4), in Gallia commorantiGa naar voetnoot5), suasere ut publico non inviderem. Hujus item Clarissimo Golio exemplarGa naar voetnoot3) dabis, et si videtur Domino Heydano quoque, qui non invitus animadvertet novam Copernicani Systematis comprobationem, alteram Terram alteram lunam. ReliquaGa naar voetnoot3) ubi visum erit distribues. Hesterna die à Wallisio literasGa naar voetnoot6) accepi, quibus se libelli sui de quadratura editi bina exemplaria mittere significat, alterumque eorum tibi destinat, teque suis verbis salutari rogat. Caeterum praeter epistolam nihil ad me pervenit, quamvis diligentissimè inquisiverim. Quia autem in superscriptione nulla