Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens–No 201.
| |
[pagina 300]
| |
sunt, mihique ab eo erant promissae, ad te mittere animus fuit. Verum quoniam ille non nisi vanis pollicitationibus hactenus nos detinuit, spemque nostram fefellit, morari amplius nolui, quin has ad Te darem. Quantum igitur ad praedicta ![]() ![]() | |
[pagina 301]
| |
ElseviriusGa naar voetnoot9) Amstelodami iteratam editionem Cartesij operumGa naar voetnoot10) brevi institurus, me rogavit, ut, si quae in ijs corrigenda aut addenda scirem, ipsi communicare vellem. Unde et quae in dicto opere tu emendanda aut immutanda censes, quaeso ad me perscribas, ut opus hoc quàm emendatissimum prodeat. Quocirca te monere operae pretium judicavi, dum ille figuras omnes ejus Dioptricae, Meteorum, et Geometriae à Le Maïre coëmit, utpote suis multò accuratiores, ut de tractatu tuo de Refractionibus propediem edendo cogitare velles, eumque cum dicto opere, quò magis ad omnium manus perveniat, in lucem dare. praesertim cum nihil, uti planè confido, contineat, quod cum summi istius viri Dioptrica repugnet. Obsecro igitur Te, ut quanto ocyus, quid hâc in re Tibi factu optimum videatur, ad me perscribere ne graveris, ut Dictum Elsevirium, quò Tibi omnia ex voto concedat, alacriorem reddam. Quod caeterarum est rerum, quaeso ut unam aut alteram demonstrationem communicare mihi digneris, quae regulas motus Cartesij, quas falsas autumas, omnino refutent. Vix enim fieri puto quicquam à sublimi ac perspicacissimo isto ingenio in lucem proditum esse, quod veritati non sit consentaneum. Praesertim cum dictae regulae ei tam perspectae fuerint, ut sibi mirum videri haud semel asseruerit, quo pacto aliquis de illarum veritate ambigere possit. Quapropter Tibi autor esse minimè nolim, ne quid existimationi tuae detrimenti moliaris, ut demonstrationibus illis concinnandis supersedeas potius, quam tempus atque industriam tuam inutiliter impendas. Novi enim in abstracto tria haec distinctè et à se invicem planè diversa quoad motum ab eo considerari: nimirum, pondus, spatium, et celeritas; quae duo posteriora (ut plurimum distinctu difficilia) autores dum vulgò confundunt, quid mirum si inter se dissentiant. Denique cum praeterito aliquo tempore Hagae fuerim, quò Tibi gratias pro eximio atque ingenioso tuo tractatu, mihi misso, agerem; tu autem tunc Spadae vitam transigeres, rogavi Le Ducquium ut id officium meo nomine praestare vellet, quod si fecerit, cum illi tum tibi etiamnum gratias ago. Vale. Lugd. Bat. 25 Oct. 1654. Utrum Le Ducquius rectè valeat nec ne planè ignoro, huc enim brevi se venturum nuper me certiorem fecit, sed ipsum non vidi. Confido tamen prosperâ uti valetudine. Iterum Vale. A Monsieur Monsieur, Christianus Hugenius, resideerende ten Huijse van de Ed. Heere, Myn Heer van Zuijlichem in S'graven-hage op t' pleijn. Cito cito. port. |
|