Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 186.
| |
[pagina 281]
| |
scripsiGa naar voetnoot1) eique egregiam Geometriae peritiam gratulatus sum, cum usque eò nihil admodum ab ipso profectum conspexissem. Porro ad summam rei quod attinet judicium quoque meum exposui idemque tuo nunc lubens subjiciam. duo verba esse dixi in propositione 30a quae me vetarent assensum Cyclometriae vestrae praebere. sunt autem ista (Hoc est) in fine demonstrationis, pag. 45. Sic nimirum concludit: Hoc est ratio quae est inter aggregatum &c. Rogavi quo pacto dicat hoc est cum ante non ostenderit, idem esse sive sumat rationem quam habent omnes denominatores notati signis 1, 2, 3, ad omnes 7, 8, 9, sive eam quam habet ratio inter aggregatum corporum P, Z, A, et aggregatum corporum Q, B, C, ad rationem inter aggregatum corporum R, E, D, et aggregatum corporum S, H, G. hoc enim ex eo non effici, quia scilicet rationis P ad Q denominator sit linea 1, rationis Z ad B denominator 2 atque ita porro. Nam alioqui semper idem contingere debere quantarumcunque partium corpora singula statuerentur. atqui assumptis partibus rationalibus ita ut rationem numerorum inter se habeant corpora saepe ad absurdum deveniri. Haec ita breviter Domino Kinnero proposui, quod res per se manifesta videatur. quamobrem neque te pluribus circa eadem detinebo. Praecedentibus literis aliquid mihi scrupuli injeceras, quod displicere tibi diceres Cartesij Dioptrica. Itaque hoc scire velim an quod ille statuit neges. semper eandem rationem haberi inter sinus angulorum quos radius incidens primum deinde refractus cum perpendiculo constituit. nihil praeter hoc ab ipso mutuatus sum, quoniam experimentis exactissimis consonum inveni, etiam illorum qui adhuc principio isto destituebantur, ut Kepleri. In reliqua autem Cartesij explicatione et praesertim ubi ad telescopij venit demonstrationem plurima mihi quoque improbantur. Seposui ad tempus quae in hac materia conscripta habeo. Caeterum ex quo postremò ad te literas dediGa naar voetnoot2) de Circuli magnitudine novi quid procudi quod mihi prae omnibus arridet quae reperi hactenus. Inter caetera est Theorema egregium quod tibi sanè impertiam, illud tamen obtestatus te per animi tui candorem ne ante me divulges. Est autem ejusmodi. Omnis circuli circumferentia &c. Idem Domino Kinnero misi, sed Aenigmate involutum; quoniam esse illicGa naar voetnoot3) qui de circulo novi aliquid meditetur mihi significaverat. Vale. |
|