Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 278]
| |
No 184.
| |
[pagina 279]
| |
corpora, frequenter ad absurdum deveniri animadvertes. Puto jam intelligere te, unicum Hoc est efficere quo minus Quadratura vestra omnibus Geometris approbari possit. Si autem intelligere non vis, equidem verbum amplius non faciam, jamque de duplici Hoc est inter nos dissensus erit, (nosti enim alterum illud Theologicum) neque tamen labem ullam amicitiae afferent mutuae. Dubito planè an vobis assentiat Dominus Marcus Marci, quem scribis de Cyclometria novi quid conscripsisse. quae antehac edidit Antwerpia mihi deferenda mandavi. Et quae promittit valde videre desidero. nam ego quoque quae nuper acceperam jam absolvi minime autem Circuli mensuram. Circa majus et minus versor, et forte similia erunt nostra ijs quae apud vos producentur. Itaque te quaeso ut Autori meo nomine salutem dicas plurimam, rogesque ut Theorema hoc aut aenigma potius explicet: Minor minore incognita. Praecipui inventi mei sensus istis verbis continetur quae facile explanaturus est cui idem obtigerit. Multa autem praeter istud inveni quae et usum et contemplationem pulcherrimam habent adeo ut demonstrata tibi ostendere gestiam. Vale. |
|