Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 183.
| |
[pagina 277]
| |
aliud mihi sese inventum obtulit, erutis è veritatis puteo circuli proprietatibus eximijs, quas nemo antea inspexit. Pertinent autem ad dimensionem ipsius circuli, atque ad alia quoque magnam utilitatem adferunt. Proportionem diametri ad circumferentiam, quam scis Archimedem ostendisse maiorem quam 1 ad 3 1/7, minorem verò quam 1 ad 3 10/71 inscriptis circumscriptisque 96 laterum polijgonis, eandem nos ex inscripto triangulo aequilatero atque hexagono demonstramus. Ex trigintanguli autem et sexagintanguli inscriptorum lateribus, quod major est dicta ratio quam 10000000000 ad 31415926537, minor autem quam ad 31415926533. Hoc verò qui Archimedaea Methodo ostenderunt penè 400000 laterum polygonis usi sunt inscriptis circumscriptisque, quod cum maximi sit laboris opus, tum magis quoque hallucinationi est obnoxium, adeo quidem ut istorum calculo fidem facilè denegent, qui novas subinde falsasque Cyclometrias in lucem protrudunt, ut LongomontanusGa naar voetnoot2), alijque. Nostris autem utentes, qui immane quantum expeditiores sunt, se ipsos facilè comdemnabunt. Praeterea ad angulos ex datis triangulorum lateribus inveniendos absque Sinuum tabulis viam aperuimus, atque ad alia complura quae hic referre non est opusGa naar voetnoot3). Unum tantummodo addam haudquaquam fortuitum inventum, quo rectam peripheriae aequalem invenire licet, tam prope ut non quatermillesima diametri parte aberretur. Esto nimirum circulus, cujus diameter AB, sitque circumferentiae ipsius invenienda aequalis linea recta. Dividatur semiperipheria ACB bifariam in C, reliqua trifariam in D et E, et jungantur CD, CE, quae secent diametrum AB in F et G. Erunt trianguli FCG latus alterum una cum basi FG, quadranti CA aequales propemodum, ut non 1/4000 diametri AB excedant. Hanc atque alias nihilo operosiores constructiones, quibus dato cuicunque arcui rectae aequales sumuntur ei quem nunc prae manibus habeo tractationi insertas aliquando videbis. Interea vale Vir Clarissime, nosque ut facis ama. Hagae Com. 7 Martij 1654. |
|