Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 185.
| |
[pagina 280]
| |
supplebitur si addidero Problematum quorundam illustrium constructionesGa naar voetnoot2) quibus inveniendis satis foelix tibi visus sum. Super his Schoteni Clarissime consulendum te censui. si quid dissentias plurimum judicio tuo concessurusGa naar voetnoot3). Porro scire velim num quid Elzevirijs excudere nostra è re sua videatur. quod jam nuper eos interrogassem nisi quadam autoris commendatione ea in re opus fore intellexissem, quâ quidem meipsum defungi ineptum videatur. Constat mihi distracta jam esse omnia prioris mei tractatus exemplaria. Alter autem iste pluribus longe intelligetur proculdubio, atque expetetur praesertim ob varietatem problematum quae accessura dixi. Quamobrem existimo facile eos in animum inducturos ut omnia suis sumptibus facienda procurent quae ad editionem requirentur. Vellem maturari eam ut absolvi queat priusquam in Galliam proficiscarGa naar voetnoot4), quod hac aestate nisi quid obstet facturum est. Inde quum rediero neque enim abero ultra menses 3 quatuorve Dioptricam meam sive quae de Telescopio conscripsi ipsis quoque si velint committam. Si de sententia eorum Tua opera certior fieri potuero, quaecunque futura est, plurimum Tibi eo nomine obstrictum habebis. Vale. |
|