Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 190.
| |
[pagina 286]
| |
nes 18 et 19, quas delendas ibidem judicas, dum earum in praefatione mentionem facere intendis, easque ex tuis Theorematis de Hyperbola &c. elici posse asseris, vix scio an tibi ea in re author esse velim, dum demonstrationes satis sint elegantes, et meliores ab alijs vix speraverim. Nam nisi earum mentem commodè ac dilucidè planè illic explices, ut et regulae propositionis 20, (cum id illic loci multò difficilius judicem): non opinor propositiones alias omnino necessarias, quales sunt 18 et 19, satis cum fructu ab ullo percipi. Abundè autem defectum suppleri rectè, meâ sententiâ, iudicasti, si illustrium quorundam problematum constructiones ac demonstrationes eorum loco adieceris. Opus verò ipsum quàm maximè Danieli ElsevirioGa naar voetnoot1) heri commendavi, qui ubi cum cognato suo Joanne ElsevirioGa naar voetnoot2) sub vesperam Hagâ tunc redituro esset loquutus, hodiè manè mihi responsum dare fuit pollicitus. Dixit igitur se libenter suis typis mandare velle, ac pactum illud inire, quale antea cum suorum parentibusGa naar voetnoot3) inijsti. Sed respondi ego et alios Typographos Te Hagae adijsse, qui libenter itidem id opus essent suscepturi, sed te dixisse id malle Elseviriorum Typis, quia elegantiores, excusum iri. Quapropter me planè confidere, Te nullam figurarum expensam, aliamve ullam, ferre velle. Ad quod respondit, Joannem Elsevirium idcirco die Martis proximo Hagam venturum, ut ipsemet tecum loqueretur. SuaderemGa naar einda) itaque ut ad nullam figurarum expensam intelligeres, sed pro Autographo 50 exemplaria expeteres. Quod equidem, ut omnino confido, haud recusabunt. Pro annatotisGa naar voetnoot4) denique in dedicationibus gratias habeo. Vale.
Lugd. Bat. 19 Aprilis 1654. |
|