No 187.
Christiaan Huygens à Fr. van Schooten.
9 avril 1654.Ga naar einda)
La lettre, la minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
Chr. Hugenius Fr. Schotenio Viro Clarissimo S.D.
Superiores literas measGa naar voetnoot1) ad te perlatas esse spero, tractatumque de Circulo nondum tibi perlectum. Quae si ita se habent ad hasce ut respondeas nihil opus est. Eo enim fine haec scribo ut securus reddar nihil chartis nostris sinistri contigisse. Rogo tamen ut quantocius ipsas percurrere velis, ne in edendis inventis istis ab alio praevertar. Scio enim Pragae esse quiGa naar voetnoot2) de Circulo novi quid typis committere paret etsi mihi nondum constet an similia nostris invenerit. Si Elseviriorum opera uti non continget, videbo an alios invenire possim, et puto in hac ipsa urbe non defore. Vale.
Hagae, 9 Apr. 1654.
Celeberrimo Clarissimoque Viro Domino Francisco Schotenio Matheseos Professori Ordinario.
Heerensteegh
Leidam.