Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 264]
| |
No 173.
| |
[pagina 265]
| |
ficilis hujuscemodi recensuit, suis in Archimedem commentariis duo vel tria eodem fini à me superaddita sunt, quorum alterum cum demonstratione Domino Kinnero pridem exhibui; Et methodus certa est, quâ plures ejusdem problematis ne dicam innumerae constructiones inveniri queant. Utilissima autem proculdubio est eadem, quae factu facillima; Ideoque in hoc dandam operam dicerem, ut per anguli trisectionem aut aliquid quod aeque facilem χειρ♉ργíαν admitteret, propositum efficiatur. Utique si ad planam constructionem perveniri natura rei non patitur. Apollonij Conicorum libri 8 Edente Claudio RichardoGa naar voetnoot4) utrum prodierint etiamnum incertus sum, cum in catalogo quidem librorum qui Fràncofurtensibus nundinis prostitere numerentur, nec tamen mitti mihi eos videam ab ijs qui Antwerpiae hoc in se muneris receperunt. Si bene recordor coram mihi narrasti non ipsos Apollonij libros illum edere sed suos, neque aliud praeter argumenta in ijs genuina esse, quae apud Pappum Alexandrinum proponuntur. Quod si ita est, dabo equidem operam ut Clarissimus Golius noster tandem aliquando manum operi admoveat neve diutius in manes Apollonianos peccet scripta ejus premendo quae à multis jam annis possidet. lentum illum dicerem nisi et ipsi mihi talis viderer qui sesquianno fere vix unam Dioptricorum Tractationem absolvi. neque tamen ita absolutus est quin tempore concesso auctior evadere possit aut certe limatior. Itaque seposui nunc tantisper donec refrigerato inventionis amore velut alienum inspicere revertar. Postea vero editionem non differam, siquidem a plurimis eum desiderari comperio, quorum lectione et comprobatione praecipuum mihi laboris praemium parari arbitror. A te verò Vir Praestantissime non minimam quoque ejus partem expecto. Quem proinde diu nobis superstitem precor et incolumem. Vale. |
|