Latijnse gedichten 1607-1620
(2004)–Constantijn Huygens– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 204]
| |
(127 Italia decolor (Vervolg))aant.Sisto manum, pede linquo tuos, indigna, Penates;
40[regelnummer]
forsitan his olim qui capiatur erit.
Quo sociae veteres Romae placuere Batavi
candor et egregius mentis ad alta vigor
fervet adhuc studiisque idem constanter abhorret,
Roma, sed (heu!) quam nunc altera Roma, tuis.
45[regelnummer]
En reducem dilecta tenes Hollandia civem;
da subeat veteres non novus hospes agros.
Rettulerint alii insanae novitatis amorem,
Italiae solus taedia sola fero.
Clavennae in Raetis, Iulio 1620, ex Italia redux.
Ignoscite viri magni, pii atque eruditi, quorum in tanta barbarie ingentem numerum relictum esse oculatus testis assero. Saeculi apud vos vitia perstrinxi, cuius adeo vos convicia non tangunt, ut ad laudem imprimis facere videantur; vos autem infracta caelo meriti virtute locari,
ni foret in stellas astra referre parum.
|
|