127 ±14 07 1620 Ged., dl. 1 p. 186
Italia decoloraant.
Hesperii manes, mundi morientis imago
praevia, faex rerum, splendida barbaries,
marcide flos, cinis, umbra tui, salve, Itala tellus,
indigenam patriae frigidioris habes;
5[regelnummer]
frigidioris habes, non deterioris alumnum,
hospitii socia qui rogo iura fide.
Illa per ingentes olim dilapsa triumphos,
illa super geminum Fama levata polum,
qua caput atque orbis late dominator ocellus
10[regelnummer]
diceris, hos oculos impulit, hosce pedes,
iussit ab Arctois discedere litoris undis,
qua Batavi fontem nescit harena soli,
scandere monstrosum per inhospita nubila culmen,
ferre per aestivas torpida membra nives
15[regelnummer]
iussit, et, o, vanis utinam ne lapsa revolvens
luserit ignarum rumor imaginibus!
Infelix, at enim quam prisci rara decoris
semina, pauca virum, nulla vigoris habes,
nulla pudoris et ingeniti (fas dicere) bruto
20[regelnummer]
luminis, ingeniti quas alis ipsa feris.
Impia, divinos specie pietatis honores
eripis immenso qui videt ista Deo;
quod colis ipsa creas, quod edis colis (horreo dictis),
mente creatorem non capis, ore teris;
25[regelnummer]
cui gemitus de corde pios, cui viscera debes
contritique sacras pectoris exuvias,
dona viris, pueris spernenda crepundia profers:
aera, faces, tabulas, marmora, thura, sonos.
Improba, cognatas agis in sua viscera dextras;
30[regelnummer]
tota rubes fratrum sanguine, tota patrum.
Flagra, sicas, aconita doces, non praelia, civem;
ivit in acceptos fraus homicida iocos.
Luxu, foeda, fluis; quicquid congesta dederunt
saecula vel patras una vel exsuperas.
35[regelnummer]
Non gladium raptor, non novit adultera legem,
non Sodomae sordes, non pice digna Venus.
Plura iubet calamus, iubet indignatio plura,
ni vetet ingenuus plura referre pudor.
|
|